[ Latin ] Lettre 1068 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 24 décembre 1695]

  Vir Illustrissime

Neque qui commodius Te neque qui libentius mihi queat tradere ea quæ Dominus Hartsoeker à me postulat 1 quempiam mortalium nosco, quis enim Tibi similis in suppeditandis iis quæ Republicam literariam juvare idonea sunt. Ille, ut probe novisti, Lutetiæ Parisiorum degens in rebus physicis et Astronomicis egregiam operam ponit, quod loquuntur scripta non pauca quæ juris publici fecit. In eo est nunc, ut tractatum de Meteoris typis tradat excudendum 2. Vult autem meminisse procellæ illius seu turbinis vehementissimi, qui majus Urbis vestræ Templum tantopere labefactavit ante 20 annos vel plures 3. Quæ scire cupit exaravi in schedula hic opposita 4. Velis amabo, Vir Clarissime, pro tua in me benevolentia et ad studia literatorum fulcienda quavis ratione propensissima voluntate, certiorem me facere de his quæ illius Autoris scire interest. Si hoc tibi aliquid laboris creare posset, erunt sine dubio inter Collegas qui / nullo • negotio huic quæstioni facient satis, quique forte inter adversaria habent quæ eo pertineant, vel etiam in scripto publico meminerunt.

Nicasius noster Tui memor et observantissimus satis feliciter agitat in oppido valde amœno Burgundiæ, et, ut solent plerique laudis exquisitioris nonnulla teneri cupiditate, libentissime vidisset quum nomen in præfatione operis De pictura veterum, quo in manuscripto indagando ille non parum laboris sumpsit, me non ut repertum faceret ut typis daretur 5. Impensius gaudet, quod nuper fato functus D. Nicolle ejus meminerit non sine multis encomiis in præfatione operis adversus Quietistarum hæreses et deliria 6, quod paulo ante obitum autoris lucem vidit. Vale, vir nobilissime et Amplissime, sæculi nostri decus, et me ama Tibi omni obsequio devinctissimum

Bayle

Roterodami die 24. decembris 1695 stilo Gregoriano

Vellem scire an Callimachus 7 brevi sit proditurus in lucem nec non Epistolæ ex bibliotheca Gudiana 8.

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 190487

Institut Cl. Logeon