[ Latin ] Lettre 1076 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 19 janvier 1696]

 
Petro Baelio Rotterædamum

Annuente deo benigno vires acerbo atque acuto morbo prostratæ exhaustæque in dies licet sensim excitantur et augescunt. Hinc mihi alitur spes Te quem nunquam visurum credideram amplius, tamquam renatus amplectendi quod si fata sinerent mea fieri in domo facerem vitulum pro instaurata hactenus etiam si non dum in totum, valetudine. Sin autem veluti scribis, typographicæ operæ obstant, conabor ipse excurrere, ut vel per momentum meum videam Baelium re-novemque propensi in Te animi mei indicia, quæ vellem majora ac publica ut, quanti Te summis tuis meritis, a longe tempore faciam universus resciscat orbis.

Gratum Tibi fuisse videre inscriptum meo nomini eruditum Dalenii opus 1, gaudeo vehementer, at neutiquam me Tuo dignor præconio, talique honore quamquam diffiteri nolim mihi vel hac sola ratione gratum, quod amicorum doctis laboribus, ac velocibus pennis, quum meis me vix e terra elevem, ad Indos deferor ac Garamantes Ardentissimum tuum / votum strenarum eram loco missum perplacuit 2, imo me obligat tua pro prospera valetudine, Reipublicæ Literariæ haud leviter profutura ferventissimas fundere preces quas exaudire velim Omnipotentem.

Gratulor tibi primi tomi 3 felicem partionem quam operis totius æque valde precor atque opto. facilitando alendoque illi partui siquid habeam omne erit paratissimum simul ac rogaris. A Germanis è longo tempore accipio nihil 4, neque ipsemet ad eos scribere fui potis, nunc vero in melius eunte valetudine ad pristinum redibo cum ipsis literarum commercium quod quoddammodo diminutum est morte Sagitarii profess. Jenensiis 5, ac discessu Francken a Franckenau Wittenberga. Hafniam 6 ubi Regi Daniæ est a consiliis • politicis, ac præcipue medicis.

Petitioni D. Hartsoekeri 7, Belgæ ni fallor, mox ac ab amicis Trajectinis 8 qui oculati testes accuratius hæc longe norunt responsum accepero satis faciam tecum statim communicando.

Tu jucundum carumque caput tam tuis quam amicorum usibus me inservire etiam liberaliter jubeto. Prodiit in Anglià eleganti, ut audio, vultu Thucydides. Vale Vir mei amantissime et numquam sine meum vultum tuo doctissimo amœnissimoque e pectore elabi. Saluta quæso amicos omnes perofficiose. fasciculum recte accepi 9. Vale iterum.

Dabam Gaudæ a. d. XIV Kal. Feb. M D CXC VI quem faustissimum tibi precor.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261200

Institut Cl. Logeon