[ Latin ] Lettre 1083 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 4 février 1696]

Petro Baelio Rotterædamum

En Tibi aut potius solertissimo Hartsoekkero responsum ab amicis ultrajectinis nunc demum missum 1, eo quod vellent publicandam forte hanc veritatem plurimorum testimoniis comprobatam, dies itaque quando • illa perturbatio cœli, et ventis vehementissimis, ac grandine imbribusque conflata tempestas fuit exorta, erat • Mercurii XXII Julii stylo veteri M D C LXXIV, jejunio publico consecrata celebrata, hora præter propter media octava vespertina, nam illa ad punctum describi nequit, siquidem • ipse ædilis cujus ædes templi choro adhærent præ fragore • ventorum ac grandinum, ut de tonitruum nihil dicam imo tectorum crepidine procul dubio consternatus tam immensæ molis casum neque audiverit neque senserit. Ventus qui procellosas ære nubes propulsit vocatur notozephyris seu • Sud-Oüest qualem et ipse recordor me observasse •. Quid non sine horrore atque tristitia meminiscor illius temporis quo me juvenem ex epheb[ia] vixdum excessum præsentem, uti videbatur, mortem ac interitum timentem, doceret venerandus parens

luctantis ventos tempestatesque sonaras 2
/ et ut olim Seneca Lucilium suum, cujus exemplum et verba proferebat ex Libro sexti Quæst[ionum] natural[ium] 3 initio deprompta ipse intrepidus quasi me ad constantiam adhortaretur, et haud leviter animaret. At putem ago accuratius hæc ruminans saltem ex inflicta domui nostræ plaga quantum colligere est austro affricum id est Zud Zud Ouest flasse ventum. Colligere vero atque • enarrare quot ista procella præcipitaverit turres, arces, domos, arbores, infiniti prorsus esset laboris nec unius hominis ; nam valde fuit inæqualis tam quod ad vim ventorum • quam aëreum iter. Hæc sunt quæ Clar. Hartsoekkero uti et Tibi grata jucundaque fore autumo nec non satis facere. Sin • vero alia requirat nihil non in illius ac præcipue in tuam gratiam sum facturus. Vale Vir Clarissime et me quod facis amare persevera.

Dabam Goudæ • prid. Nonas Feb. M D CXC VI.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261197

Institut Cl. Logeon