[ Latin ] Lettre 1088 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 13 février 1696]

 
Viro Celeberrimo atque Illustrissimo, Jacobo Perizonio, in Academia Batava professori doctissimo s. p. d. Petrus Baelius

Quod tam sero Tibi gratias habeam, sive ut accuratius loquar, agam non mea culpa, sed D. Leersii est qui totus sponsalium negotiis 1 immersus tardissimus extitit in mittendo fasciculo quem ipsi commendaveras. Et habet sane sonticas rationes quas caussari possit, neque enim qui in eo est ut propediem nuptias celebret curare potest ceteras res ; facile illum subit oblivio. Hinc quoque factum quominus ipsum alloqui potuerim atque percontavi utrum Clementi, an vero alteri tribuenda sint quæ circa Ælianum accepit parisiis / in Tuos usus 2. Difficile illum in officina reperire est ut qui frequenter sponsæ lateri adhæreat pro more. At interim credas velim Vir Clarissime egregium tuum munus eamque insignem tuæ benevolentiæ significationem mihi memori obtigisse grati animi quo excipere debeo. Jam legeram doctissimas istas tuas lucubrationes, quis enim vel unum diem elabi patiatur quin si detur occasio talia evolvat unde tot thesauri peritioris linguæ latinæ peritiæ, et humaniorum literarum emi possint, ac simul ratio nervose et politè retundendi adversariorum impetum. Neminem vidi harum rerum arbitriium idoneum qui non fateatur eum qui cum Tibi res est 3 non solum causæ æquitate sed etiam viribus ingenii et scientiæ longe esse inferiorem ita ut statim veniat in mentem cunctis dicti illius protriti impar congressus Achilii 4. Gratulor tibi felices ipsos successus, et quod Tibi sine dubio cordi esse scio, promptum finem istarum litium opto ut expeditior, et accinctior ceteros labores / quibus insudas, Reipublicæ literariæ utilissimos futuros, et Tibi decus immortale allaturos ad umbilicum perdurere valeas. haud pluribus agam apud Te cujus tempori parcendum est nisi in publica commoda peccare voluerim. Perraltus quartam partem suæ comparationis inter veteres et recentiores paratus est in lucem emittere 5.

Vale plurimum et me ama.

Dabam Roterodami die 13. feburarii 1696
 

A Monsieur / Monsieur Perizonius / professeur en Histoire / A Leide •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261385

Institut Cl. Logeon