[ Latin ] Lettre 1103 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 11 avril 1696]

Viro Clarissimo Celeberrimoque Theodoro Janssonio Almelovenio suo P. Bælius s[alutem dicit]

Vix spero ansam mihi præbitum 1 iri remittendi fasciculum quo me beasti Amicissime et Doctissime Vir, donec Bibliopola Slærtius 2 mittat Goudam suas novellas literarias sub finem ipsius mensis. Si qua tamen citius se offerat occasio amplectar libens quo non tamdiu careat Tua bibliotheca libris quos mecum communicasti. Promptius rescripsissem si penes me fuisset liber ille de Basilea sepulta 3 quem a me petis. Credo esse librum valde rarum, neque enim extare video in catalogis bibliothecarum. Si noster Deinhoutius 4 bene valeret, scisciratus essem num habeat, est enim illius bibliotheca ejusmodi voluminibus instructissima, sed proh dolor ille graviter dudum decumbit, ita ut valde dubia sit spes ejus sanitatis restituendæ. De vita sane periclitatur. Dom. Hartsoecker salutem plurimam tibi dicit et gratias agit quam maximas ob ea quæ circa procellam Ultrajectinam ipsi à te accepta communicavi 5. Jam liber ejus lucem aspexerat / nec pauca hac in urbe habemus ejus exemplaria. Titulus est Essais de physique 6. Dicit quæ narras valde esse congrua iis quæ de illo insigni phænomeno ipse protulit.

Quandoquidem in eo es ut Quintilianum illustres tecum lubens communicaverim hancce conjecturam. Arquitur Quintilianus à Vossio in Institutionibus oratoriis, gravis sane erroris, quod nempe dixerit Aspasiam fuisse uxorem Xenophontis. Hoc sane habetur in Quintiliani editionibus Inst. orat. lib. 5 cap. II sed vix crediderim tam oscitanter potuisse labi summum illum Rhetorem in referendis iis quæ habentur apud Ciceronem lib. I De invent[ione] 7 ubi fuse et disserte narratur quemadmodum Aspasia ab uxore Xenophontis et ab ipso Xenophonte multa quæsierit. Si ergo quod ego conjicio legamus Aspasiæ uxor Xenophontis, non ut in libris Aspasia uxor Xenophontis, nullus erit amplius error in Quintiliano.

Liber pseudo-prophetæ in D. Saurin virulentissimus prodibit in lucem proxima hebdomada 8.

Vale Vir Clarissime et me ama.

Dabam Roterodami III Iduum April. M D C L XXXXVI

Prodiit in Gallia nuper tractatus de Boisleau fratris illius qui scripsit satyras, continens tres dissertationes quarum ultima est de sphalmatis virorum in literis illustrium 9 ; quem librum ego vellem plane habere.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261040

Institut Cl. Logeon