[ Latin ] Lettre 1108 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 30 avril 1696]

 
Viro Clarissimo atque Eruditissimo D. D. Janssonio ab Almeloveen P. Bælius s[alutem dicit]

Prout conjeceram non prior obtigit occasio remittendi hunc fasciculum eâ quam Slaertius 1 Typographus Diarii Rabii 2 [sic] mihi offert. gratias quam maximas habeo ob favorem mihi concessum ; retineo ad huc Tractatum de ethica pythagoræ 3 quippe quo nondum usus fuerim ; sed propediem remittam. Emendatio de que nuper Aspasiæ pro Aspasia, jam olim suboluit Turnebo ut patet ex Quintiliano Variorum 4 quem mihi ostendit nuper noster Henricius 5. Deinhotius 6 melius se habet, et potuit ante paucos dies bene longum ferre sermonem de rebus literariis cum Andrea Morellio Helvetico-Bernate 7 viro in re nummaria cum paucissimis subacto quod testantur monumenta publica. Tu vero Vir Amicissime semper bene valeas opto ardentissimis votis.

Dabam Roterodami pridie Kal. Maias M D C L XXXXVI
 

Recommandé à Monsieur vander / Slaert 8 Marchand / Libraire à Rotterdam

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261302

Institut Cl. Logeon