[ Latin ] Lettre 1123 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 21 juin 1696]

Viro Illustrissimo atque Charissimo Th. Janssonio Almelovenio suo Petrus Bælius s[alutem dicit]

Utrique gratulandum mihi esse videtur de suo hospite, cum Tibi, cum clarissimo Perizonio 1 : Utinam ego tertius immisceri potuissem vestris amœnissimis doctissimisque sermonibus ; sed nequaquam mihi licet esse tam beato donec compedibus istis delineor ; operæ quidem typographicæ non nunquam feriis beantur ; sed tunc quoque mihi ea paranda sunt in quibus more ipsæ laborent, gratias ago quamplurimas Amicissime, humanissimeque Almeloveni quod tantam usque et usque benevolentiam mihi exhibeas. Sed ad rem. Vix crediderim multa extare encomia Delphinæ Tornatoriæ 2, Gallice Dauphine de Tornet quæ non nitantur testimonio honorofico quod de ea protulit Guilielmus Paradinus in opere cui titulus Memoriæ nostræ 3. Ibi postquam / de multis viris doctis sæculi superioris egit hæc subnectit « haud segnius humaniores litteræ ac omnes bonæ artes in Tarasconensibus Virginibus mutuo nexi conspirarunt (quanquam adhuc illarum os non vidi) quas tanto jam ingenii cultu præditas audio, ut viros etiam litteris præcellentes æquare possint si non etiam præcurrere. Harum nomina sunt (quarum saltem latine scripta videre contigit) Scholastica Bectonia 4 [sic], Catharina Bertonia, Delphina Tornatoria, Gabriela Boissieria, quæ tantos in literis mihi progressus fecisse videntur ut dignæ sint quæ celebrentur Musarum sempiternis honoribus ». Hilarion de Coste 5 qui quamplurima memoravit de Scholastica Bertonia (Gallicè Scholastique de Bertos) nihil habuit quod referret de Tornatoria præter ea verba Paradini, nisi quod observat fuisse eam natam in provincia Delphinatu (dans le Dauphiné) et vixisse monialem in urbe cui nomen Tarascon ad Rhodanum. liber ille Hilarionis Costani cui titulus Eloges des dames illustres 2 vo. In 4° multus est in recensendis et celebrandis fœminis principibus quæ pietate præsertim et liberalitate in Monachos inclaruerunt, sed multa habet tamen de fœminis eruditione insignibus. Polliceor tibi usum hujusce libri quum primum absolvero meum pensum, hoc est post / tertium quartumve mensem. Alterum opus de quo Moreri, nempe Bibliotheque des femmes scavantes, cujus Autor erat Monachus Carmelitanus notus aliis libris nomine patris Jacobi omnino periit 6. Extitit revera manuscriptum, ejusque copiam fecit Autor amicis, ita ut non nulla excerpta sint ab illis quæ publicam lucem aspexerunt, verbi gratia quæ de nostra Schurmannia 7 ille collegerat, verum dolentibus et cingentibus viris eruditis ne vola quidem vel vestigium apparuit hujus libri in scriniis Autoris post obitum, quod fatum quoque fuit luculenti operis Colleteti de poetis Gallis 8, ubi de fœminis quoque accurate egerat.

Quod spectat eas de quibus Gyraldus 9 sic sentio posse eas memorari ut encomio donatas à tanto viro, sed non paucas earum mansisse indoctas crediderim. florebant illæ, pleræque saltem, Ferrariæ tum cum Renata Ludovici XII 10 filia et Reformatæ Religioni addictissima literas fovebat, suasque filias natu maximam præsertim Olympiæ Fulviæ Moratæ 11 condiscipulam literis imbuendam curabat. Ad instar Aulæ quædam aliæ virgines studia colere saltem videbantur. Hinc optimæ spei Gyraldo dictæ : sed aliter de Anna Parthenea 12 judico quippe quam idem Gyraldus ut egregie doctam laudat in epistola dedicat. Dial. 2. De poetis. De ea ego mentionem facio. Le Roial mausolée nequaquam est in mea tenuissima Bibliotheca 13. O Te beatum cujus lautæ facultates pares erunt conquirendis raris hujusmodi libris necessariisque instituto. Vale plurimum et me quod facis semper ama qui te pereo.

Dabam Roter. XI Kal. Jul. MDCLXXXXVI. /

Judicans non plus dandum esse nautæ pro illo fasciculo 14 quam cursori quotidiano pro una epistola remitto hunc librum simul cum his literis per navem vestræ urbis curavi ipsa die qua acceptæ sunt mihi literas [sic] in Angliam 15[.] Salutant plurimum amici nostri.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261154

Institut Cl. Logeon