[ Latin ] Lettre 1129 


Voir aussi
[Gouda, le 10 juillet 1696]

Petro Bælio Rotterædamum

Duos una fidelia dealbas parietes 1, id est doces me hactenus incognita quæ studia privata et publica juvare apta sunt, et quod primarium est, sartam tectam servas nostram amicitiam imo colis perquam diligenter Bæli amicissime 2. Hoc veri amici est et viri honesti quas binas virtutes in Te dudum suspicio et exosculor, hocce præsertim tempore quo fides et Honestas exulare pene videantur, nisi malis Nasoniana recurrere tempora de quibus dillassimus ille vates

Nomen amicitia, nomen inane fides 3

Sic est ut scribis, fuit olim ex familiaribus meis imo, ut ita dicam, domestis doct. Henninius 4 verum postquam • Teutoburgum abiit nunxit quodammodo nostra familiaritas eo quod, ocupatissimus fortean studio et ægro visitandis, rarissime ad meas inscriberet. Hinc et ipsemet factus negligenter ex bienno fere nihil ad eum dedi literatarum 5, at hâc bona / optataque occasione commercium illud literarum intermissum annitar renovare, • si abnuerit, saltem excitabo ut suam Bergeri De viis publicis translationem hisce oblatis adeo benigne augmentis fuerat longe elegantius enitescere. Fateor me nunquam de Monumentis Erasmi 6 quidnam ne fando quidem inaudivisse sic ut nihil lucis a me queas generari, si quid ex amicis re scivero mox in tuam notitiam perferre non differam. Julium Cæs. Capacium 7 frustra diu quæso quem non minus tuo quam proprio meo commodo inventum jubebo inservire plures sunt qui hanc tractarunt materiem quos percurrere valde desidero, sed quos præbuerit mutuo. Ex iis laudantur J.B. Fregosius 8 • qui forte idem qui ab Augusto Aldorno 9 vocatur Fulgosius, Peresius Moya De claris Hispaniæ mulieribus 10, Madr. 1513. Philipppus Bergemensis 11, Ferr. 1497, Artimon Magnesius 12, Franciscus Augustinus 13, Johannes Fronto de virginitate erudita 14 Paris. 1651 4°. Verum horum nullum video unquam contigit. Joh. Poenria eruditus Herbini et Paschasii disputationes Wittenbergæ 15 habitas pollicitus est Aleb Archiater Regis Danæ Francus de Franckenau 16 nuper Wittentbergensis professor celeberrimus quas in tempore si venerint ex templo transmittam. Quis sit ille mensis Agrianus 17 quo natus die Hippocrates spero Te nos docturum in opere tuo quod diu noctuque ardenter sitio. Peralti elogia 18 salivam movent. Videris Th. Smithi catalog. • enim Bibliothecæ Cottonianiæ 19 Juliani opera cl. Ez. Spanhemii cura erit 20. Christiani Wormis historiam Sabellianismi 21 nondum instudere licuit quamvis dudum edita teste Carpzovio 22.
Vale.

Dabam a. d. VI Id. Julii M D CXCVI.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260376

Institut Cl. Logeon