[ Latin ] Lettre 1133 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 18 juillet 1696]

Præclarissimo Viro Th. Janss. Almelovenio suo Petr[us] Bælius s[alutem dicit]

Nondum remitto Dissertationem Clar[issimi] Cellarii 1 cum significaveris nihil opus esse festinatione ; minime opus est in remittenda epistola parisiana 2 ; gratias habeo plurimas ob diligentiam qua usus fuisti quoad Dissertationem paulo ante memoratam, hinc magis me pudet tarditatis qua utor in isto opere transmittendo quo sane commode carere potero plus quam per 20. dies. de mense Agriano 3 propediem tecum agam. Libentissime audivi prodiisse novum opus Lomejeri 4 quod profecto perlegam diligenter, sed quia nostri Bibliopolæ accipient sine dubio exemplaria, non opus est Charissime et humanisssime Almeloveni ut tuum exemplar mecum communices, gratus gratiam Tibi facio hujusce officii oblati. Dominus Chauvin Berolini diarium eruditorum gallice vulgat quolibet spatio bimestri / ut hic solebat 5 ; scis ipsum surrepsisse cuidam Sperleto qui nunc Hallæ saxorum in Fridericiana nova Academia professoris philosophiæ munere fungitur 6. Incidi nuper in poematium satis magnum Aurati in laudem typographei Roberti Stephani 7, sed haud potui hactenus in memoriam revocare quo in libro ; nescio an attuleris illud, vel tibi sit notum. Vale plurimum Amicorum flos, salute plurima te impertiuntur amici.

Dabam Roterodami die 18. Jul. 1696

 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260377

Institut Cl. Logeon