[ Latin ] Lettre 1134 


Voir aussi [ Traduction ]
• [Rotterdam, le 18 juillet 1696]
Viro illustrissimo, doctissimoque D. Thomæ Crenio 1 Petrus Bælius s[alutem dicit]

Vel tua causa potissimum fui contristatus obitu præmaturo discipuli tui de Mey 2, sed scio tibi, Vir Clarissime, nec fortitudinem deesse, nec rationes jacturam ejuscemodi reparandi. Accipias tamen lubens rogo hocce mei in Te studii indicium. Est et aliud quod tecum communicem ; legi, non sine magna voluptate et emolumento posteriorem partem tuarum De ratione studiorum collectionum notis egregiis illustratam 3. Sed observavi ad calcem Epistolam Lipsii quam ut ineditam publici juris facis. Scias velim una cum 49. aliis fuisse illam Lugduni Batavorum editam anno 1649. a Boxhornio 4. Est pene[s] me ille libellus continens 50. Epistolas Lipsii ad Theodorum Leeuwium. Si scias (quis vero sciverit si tu ignoras) quid Libri sit quem vocant Monumenta Erasmi 5, indices si placet per otium et data occasione. Suspicor esse fictilias quasdam vel Orationes vel Sermones sub nominibus antiquis.

Vale plurimum, Vir Clarissime, et me a[ma].

Dabam Rotterodami XV. Kal. Sext. M D C L XXXXVI.

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 190415

Institut Cl. Logeon