[ Latin ] Lettre 1143 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 1 er août 1696]

Rotterodamum Petro Bælio

Rescripsit ad meas heri typographus Trajectinus Clarissimum Grævium 1 non minus quam se velle ut quam primum respondeas illis Parisinis se nullo majore beneficio aut jucundiore posse affici, nihilque æque desiderare ac ut prima quaque occasione curent tuto ad nos deferri pace oblata 2 atque adeo humaniter doct. Bergerii materia ; se in omnibus eorum voluntati petitionique gesturos morem. Ne autem in me aliqua hæreret culpa per diem hæc tecum communicare differe nolui eoque magis quod nactus sum occasionem de novo Tibi omni asseveratione affirmandi me totum esse Tuum. Placcii 3 indices nullum præter Thomasium 4 et Peresium 5 praiam, de Fœminis eruditis scriptorem continent nisi oculis meis effugent. Didici nuper ex Actis Lipsiensibus A. 1695 pag. 473 Leonidum Cossandum scripsisse Syntagma De præstantibus doctrina viris qui alienis fontibus hortulos suos irrigarunt 6, quod si tibi lectum visum, indica, videtur his auctor nostro scopo utilia tractare. Quis mensis sit Agrianis 7 e miscellaneis tuis obsecro describe. • Ampl. Francum de Franckenau 8, Archiatrum potenti regis Daniæ. Tibi devincturus. Vale.

Dabam Goudæ a.d. Kal. August. MDC XCVI.

Cellarium 9 nudius quartus tertius misi famulus vester curabit.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261198

Institut Cl. Logeon