[ Latin ] Lettre 1144 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 1 er août 1696]

Amicissimo Viro Th. Janssonio Almelovenio Petrus Bælius s[alutem dicit]

Raptim ista exaro et paucis. Heri sub vesperam allatæ sunt mihi novissimæ tuæ literæ 1 unde deprehendi fasciculum ante fere quindecim dies ad te transmissum par nautam non tibi fuisse allatum. Continebatur in eo liber Chevillerii 2, et epistola mea simul cum illa quam credideram fuisse tibi abs me missam Norisianam 3 scilicet. Deceptus fueram tibique pro illa aliam schedulam miseram. Simul cum Norisiana aderat responsum quod Clarissimus Drelincurtius mihi dedit super mensis Agrianus 4.

Vereor vehementer ne omnia perierint. Rogo itaque / te etiam atque etiam ut quam citissime mihi notum facias acceperis necne Chevillerium una cum epistola adjuncta. Magna molestia me levabis si doceas fuisse acceptum, sin minus laborandum erit ex utraque parte in inquirenda causa jacturæ. De cæteris, ac præsertim tua eruditissima conjectura de Agriano 5 plura alias. Interim vale plurimum suavissime Almeloveni, meque ama qui te pere[o].

Dabam Roterodami ipsis Kal. Aug. MDC LXXXXVI.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261324

Institut Cl. Logeon