[ Latin ] Lettre 1150 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 15 août 1696]

Doctissimo ac Clarissimo Th. Jans[sonio] Almel[oveenio] suo P[etrus] Bæl[ius] s[alutem dicit]

Multa sunt quæ tecum disserere scripto habeam quantum per occupationes licet quæ circa caput et salicent latus. Primum omnium illud est quod ultimæ tuæ 1 nescio qua est incuria heri tantum sub vesperam mihi fuerunt traditæ in officina Leersiana quamquam ante quatriduum scriptæ. Hinc est quod meum responsum non eo tempore quo æquum erat abs te expectari accipis, sed longe tardiori. Scias itaque cum festinato opus erit non alia via esse scribendum quam cursore quotidiano. Iterum gratias ago ob narratam operam apud Henninium, et indicatum responsum ejus quod ego cum illustribus illis parisinis communicavi, et jam accepi Abbatem Du Bos 2 sedulo huic negotio invigilaturum quo ne ulla mora possit esse fraudi typographis. Indicat autem egregium poemation in laudem Bergerii conscriptum à Commirio Jesuita 3 quod extat inter poemata illius, quodque vellent apponi in limine / versionis Henninianæ. Nescio autem an hic reperire sit collectionem poematum Commirii poetarum hujus ævi fere principis in Gallia saltem. Non tua sed mea culpa est quod de amisso Chevillerio suspicio injecta 4, hæc enim verba tuæ epistolæ « Chevellerius revocatus adcurret », poterant omne dubium eximere. Sed cum eo in loco nunquam potuerim assequi tuam manum, erant enim aliquæ literæ parum distinctè enaratæ, ego longe aliud esse credidi quam quod erat intelligendum, et vel ex eo loco male intellecto potissimum fui anxius. Ignosce quæso si importunus evaserim in efflagitanda dilucidatione illius rei. Quod spectat conjecturam de mense Agriano 5, juratus dicere po[ssum] videri mihi tam longe ingeniosissimam et felicissimam, nec dubitem asserere nihil posse excogitari quod majorem speciem veri præ se ferat, et si me audis cum præstantissimis quibusque Criticis Lugd. Traject. &c. communicabis ut inde novæ lucis accedere valeat cumulus et locupletari possit explicatio rei quæ hucusque effugit aciem tot præclarorum ingeniorum.

Restat ut ad ultimas 6 reponam aliquid heri demum acceptas, sed ad 4. Id. Aug. scriptas. poema in laudem Typographiæ Roberti Steph. ab Aurato conscriptum quod indicare volui / illud ipsum est quod Goldastus vulgavit 7, et lecta tua epistola statim venit in mentem me ad calcem Epist[olarum] philologicarum ab eo vulgatarum legisse 8. Sed cur labore desciptionis functus es ? nonne sufficiebat scribere in autographo post unum vel alterum versum cætera extare in pagina talis operis, Goldastiam scilicet ; hinc deproment Typographi cum liber sub prælo ferrebit.

De Sulpicia 9 et Proba Falconia 10 hæc habeas. Prioris aliqua saltem edita sunt à Scaligero in Catalectis veterum poetarum 11 : sed nunc quidem haud in promptu est indicare editiones alias tibi non memoratas. Quod spectat centonem Virgilianum probæ Falconiæ editus est ille variis in locis, et insertus quoque dudum in Bibliothecam patrum 12. Consule indicem Bibliothecæ Oxoniensis 13 nec non Guilielmum Cave in Historia literaria 14 p. 207. Sed si me audis operæ pretium facturus nihil sedulius curaveris quam comparare tibi Historicam dissertationem Thomæ de Simeonibus 15 Monachi Augustiniani Bononia vulgatam anno 1692. Ibi messem uberrimam eruditionis et crisis exurendæ reperies, ut patebit si legas excerptum illius libri quod extat dans le Journal des scavans anni 1694. pag. 249 et seq. edit. Amstelodamensis 16. Rogabo ab amicis Genevensibus num quæ extent poemata puellæ illius de qua Burnetus 17. Illæ [ sic] de quibus Owenus 18, plane mihi sunt ignotæ. Proxima septimana, hoc est circa diem 22. hujus mensis vellem mihi mitteris Chevillerium 19, quo postquam per aliquot horas usum fuero iterum poteris uti otiose et diu. Jungas quæso hi quæ novo acceperis ex Germania. Vale plurimum Charissime Vir, et me ama ut soles.

Dabam Roterodami XVIII Kal. Sept. M D C L XXXX VI.

Nondum habemus posteriorem partem operis novissimi Lomeieri 20. adjungas ergo Chevillerio de quo sub finem epistolæ, junge si placet Basileam sepultam 21.

Reverendæ matri Tuæ salutem plurimam dicas rogo, meis verbis.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260398

Institut Cl. Logeon