[ Latin ] Lettre 1153 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 25 août 1696]

Petro Bælio Rotterædamum

Hac ipsa hora ex Gelrico itinere redux video gratissimis tuis et literis me, ultra triduum • quod Chevillerio 1 careas, in causa esse, quod velim mihi pro solita in me benevolentia tua ignoscas, cui ceteroquin nihil est antiquius ac tuis quam maturrime inservire commodis. Misi equidem sperans • adhuc in tempore eum venturum. Chevillerio adjicio Tonjolam 2 quem ex commodo Tuo velim utare modo positas plicas • non tollas. Abbatum du Bos manum admovisse operi Bergerii 3 lætor indiciesque expectabo opus absolutum cui libenter præfigemus Comirii carmen 4 si exemplum adscribere non fuerit nimium molestum ; quoniam nos ejus caremus poematiis. Conjecturam de mense Agriano 5 tibi placuisse sufficit, • elogium profecto tantum illa levidentior non meretur, at tu soles me meaque facere p[er]magni. • Aurati carmen in R. Stephani typographum 6 quod innuis, jam modo exstat frag. 32. dissertat[ionis] meæ De Vit[iis] Stepha[norum] 7. Probæ Falconiæ centones Virgilianos 8 et Sulpiciæ satyram vellem recudere quia reperiri aut saltem haberi non queunt, utique non cum notis Meibomii et Boxhornii, quas pauci videntur novisse. • Dissertationem hist[oricam] Thomæ de Simeonibus monachi August[ini]ani 9 si habeas fac me ejus participem.

Vale et me ut facis ama. Cl[arissimus] Grævius Sypesteinius 10, quibus heri adfui te multum salutant mecum.

Dabam Goudæ 25. aoult 1696

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260358

Institut Cl. Logeon