[ Latin ] Lettre 1154 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 31 août 1696]

Viro Clarissimo Th. Jans. Almelovenio suo P. Bael[ius] s[alutem dicit]

Redit ad Te Basilea sepulta 1, et grates quotquot possum persolvo ob mihi communicatum huncce librum. Vellem simul apposuisses alteram partem Genial[ium] dierum Lomejeri 2 prout indicaveram ; verum non tunc occurrit Tibi cum fasciculum Strueres. Tales obliviones mihi perquam familiariter obrepunt. Nondum adest in officina Leersiana liber ille Lomeieranus. Feliciter obvenisse iter Gelricum 3 gaudeo plurimum, et quod mei memor fueris apud Clariss[imum] Grævium et Sipesteinium 4 agnosco suum tuum in me amorem gratissimo animo. Sermo mihi fuit de Te nuper cum Domino • Fabro Rectore vestro 5 super consilio edendi Probæ Falconiæ poematia 6. Vellem habere Dissertat[ionem] Simeonibus, sed non aliunde mihi est nota quam est Diario eruditorum parisino 7. Consule amabo locum quem indicavi nec enim liber est rarus ille quem vocamus Journal des scavans, utpote qui Amstelodami iterum excudatur singulis annis juxta edit[ionem] parisinam. Vide quid sentias de eo quod / Tibi propositum eo. Amicus quidam meus habet penes se manuscriptum codicem notarum viri doctissimi ad Hieroclem aurea Pythagoræ carmina 8. Autor notarum nomen est satis clarum, ejus opus anno 1676. ad umbilicum fuit perductum. Qui nunc habet autographum libens pacisceretur de eo cum aliquo Typographo. Quid si ille cui imprimendam dabis Falconiam 9 apponeret Pythagoræ carmina et notas illas ad Hieroclem ; non excresceret nimium libri moles, nam notæ 13. duntaxat continent folia in 4°. Scis vero folium manuscriptum non continere tot res ut plurimum quam typis excusum. Si hoc consortium minus placeat, vide quæso an speratim reperire queas Typographum qui velit cum possessore libri agere, qui sine dubio contentus erit parabili conditione. Vale plurimum et me quod facis ama Tibi addictissimum medullitus.

Dabam Roterodami pridie Kal. Sept. M D C L XXXX VI.
 

Recommandé à Monsieur Vander Slaart march[and] libraire de Rotterd[am]

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261347

Institut Cl. Logeon