[ Latin ] Lettre 1159 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 17 septembre 1696]

Rotterædam Petro Bælio

Speraram me una cum • Chevillerio 1 accepisse responsum ad proximas, quibus significaram me velle agere cum typographo de edendis amici tui commentariis ad Hieroclem 2. Cum itaque brevi mihi erit excurrendum Amstelodamum volui primum sententiam tuam resciscere una fidelia tunc plures dealbaturus parietes 3. Si quid igitur author velit observari in libri forma, literarum magnitudine, aut redhostimenti pretio, fac, quæso, me certiorem an nitar quantum potero vestra explere desideria. Quid tandem de Bergerio 4 ? • nondum nihil • misere parisini ; ad quos si scribas velim rogites num Petavius Paulus De Supellectile Romana 5 queat haberi quem forsan • Thesauro Græviano 6 insererent. Ne autem plane solæ ad Te irent hæ literæ comites dedi hasce nuper ex Germania allatas dissertationes 7 cujusmodi soles esse cupidus remittes cum perlegeris. Si Sandero De Viris • illustribus Gandavensi 8, et Andres Joossco De vita Oporini 9 pro tempore digno poteris carere fasciculo velim adjicias meque ut facis amare pergas.

Dabam Goudæ a.d. XV. Kal. Octob. MDCXCVI.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261364

Institut Cl. Logeon