[ Latin ] Lettre 1167 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 26 octobre 1696]
Clarissimo Viro Th[eodoro] Janss[onio] Almelovenio suo P[etrus] Bæl[ius] s[alutem dicit]

Non possum satis laudare Amicissime Almeloveni, nec satis grato animo quamquam quoad in me situ est ingrati animi vitium effugerim, tuam humanitatem atque benevolentiam. Accurrerem protnus Goudam viva voce testaturus Tibi quanti te faciam ac amem, nunc liber tandem à labore improbo quem mihi Lexicon Historico-Criticum imposuit 1, nisi epistolarum moles quas habeo scribendas detineret me in ædibus. per multos menses continuos distuli respondere vel cognatis vel amici. Excusabam negotiorum typographicorum molestiam totum hominem postulantium. Nunc ea excusatio esset falsa. respondendum ergo est ; nec id / parum molestiæ affert, quinimo importuna est admodum provincia, et quam in varios dies pactiri necesse est. Tibi quidem respondere haud quaquam laboris instar videtur ; jucunde hoc officio defungor. Scias velim amœnissime Vir me priusquem mad vos advolem certum futurum Te esse in ædibus, neque itinere aliquo negotiorum causa suscepto delineri, hoc est monebo de meo discessu. Interim gratias habeo ob transmissas schedulas ad Clarissimum Henninium 2 metuo ne Dominus Oudinet utpote aulicus tarde nimis mittat quæ excerpere habet ex Bergerii exemplari 3, idcirco autor essem ne ea excpectatio remoraretur typographos. pergant si me audiunt et priusquam ad calcem operis pervenerint, accipient procul dubio eas notas quæ instar appendicis erunt. Mitto Tibi duo volumina Hilarionis à Costa 4 quibus utaris quamdiu ego non incumbam seriei mei Lexici : duos menses præter propter patiar elabi priusquam aggrediar posteriorem illam partem Lexici mei 5. Simul remitto Lomeieri volumen 6. Dissertationes vero à Germania 7 / Tibi missas retineo per aliquot dies, quod tuo commodo fiat. Vale Vir Clarissime et me quod facis semper ama

Dabam Rotterodami a.d. VII. cal. Nov. M D C L XXXX VI.

Leersius noster oblitus est penitus dare in mandatis ut libri quos ego indicaveram emerentur in auctione ubi Sanderus extabat De illustribus Gandav[ensibus] 8.  

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou / avec un paquet de livres •

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 190486

Institut Cl. Logeon