[ Latin ] Lettre 1172 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 7 novembre 1696]

 
Rotterædamum Petro Bælio

Benevolum erga Te meum animum Tibi perspectum • probatum gaudeo, summopere quando quidem nihil mihi aut magis, aut aliud est in votis, quod si consequar sidera tangam vertice. Gratulor Tibi absolutum opus 1, ut doctum ita eruditis expetitum jucundumque, quod nobis nondum videre contigit, quamquam ardenter cupientibus. facile permitto prius quam ad me advoles, respondere omnibus amicis 2, ut tanto divitius atque liberius apud me sis commoraturus. Aperui typographis Trajectinis tuum consilium 3, quod omnino placuit, quoniam XVII impressa jam modo sunt folia, et avide cetera perficere quam maxime desiderant, itaque rogo amicum parisinum 4 urgeas velit ipsi si tempus deficiat alteri negotium committere ne Bergerii auctarium exoptatissimum illius operis seu potius tomi moretur coronidem. Hilarionis a Costa volumina duo 5 grata furerint daboque operam ut brevi recipias modo non distrahar. Quas misi • Germanicas dissertationes 6 utere pro lubitu uti et omni mea ut ut tenui opera. Verum indica num Leersius ante non sit Lexicon tuum venditurus quam tertiam addideris partem 7. Imoquando vos reliquit Cl[arissimus] Bernardus 8 Angliæ decus, quam tertiam addideris partem.

Vale amor noster et me, ut facis, amare pergito.

Dabam Goudæ VII Iduum Novembre. M D CXCVI.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260394

Institut Cl. Logeon