[ Latin ] Lettre 1173 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 8 novembre 1696]

Clarissimo Viro, amicissimoque Th[eodoro] Janss[onio] Almelov[enio] s[alutem dicit] Petrus Bælius

Pauco post lectas amœnissimas amantissimasque tuas literas 1, ecce ad respondendum me accingor. Urgeo hac ipsa die amicum parisinum quoad notas illas posthumas Bergerii 2. interim probe factum quod Typographi non amplius præstolentur. Meum lexicon propediem mittetur ad Typographos aliarum Urbium. Cetera quæ bene multa supersunt in meis adversariis suo tempore prodibunt si Deus dederit. Hoc me valde angit et excruciat quod ne amicis quidem intimis sim daturus exemplaria, quippe si illis, aliis quoque non paucis offensionis vitandæ ergo essent danda quod non patitur hinc curta mea supellex, illinc insanum pretium quod Leersius noster indixit operi ; parum enim abest quin compactum 40. florenis sit constiturum pretium sane hoc præsertim tempore multis gravissimum, neque ferendum 3. Clarissimus Bernardus ante decem dies hinc vela fecit 4. Optassem ardentius tuam præsentiam cum his doctissimo suavissimo colloquio frui mihi contigit. Delendum jam senium ipsi vires non quidem ingenii sed corpo- / ris maximopere debilitasse : haud cruda viro viridisque senecta 5. tranquille utaris et otiose duobus Hilarionis a Costa volum[inibus] 6. tum aliis si quæ forte in exigua mea supellectite libraria occurunt in tuos usus : nihil enim mihi optabilius quam si Tibi tam prolixa in me volutate totque officiis testata par pari referre possim.

Vale Charissimum Caput, et me semper amare pergito Tibi adictissimum

Dabam Roterodami VI. id[ibus] Nov[embris] M D CXCVI.
 

A Monsieur / Monsieur Almeloveen / Docteur en Medecine / A Tergou •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261204

Institut Cl. Logeon