[ Latin ] Lettre 1221 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 14 février 1697]

Petro Baelio Rotterædam

Etiam absolutis, quo semper caussatus es, laboribus typographicis molestissimis, videris adeo occupatus ac distentus, ut ad amicos ne scribere quidem, nedum excurrere, quod tamen promiseras possis 1. Quousque differes ? Quando excurres ? Vereor sane non ante solstitium æstivum, quando quidem extra urbem pernoctare credas maximum incommodum, quod tamen non est, expetere modo et longe aliter, scio deprehendes. Non ita diu est quod miseris ad me Leersium Thesaurum tuum 2, seu potius Aristarchum qui quoties eum evolvo autem multoties plurima me docet incognita et abstrusa. Unum valde desidero quod non ea offendam capita, quæ studia nostra paullo juvarent magis. Desunt nam Stephani 3, Plantini 4, Oporini 5, pluresque alii quibus de te cum plus simplici vice sermones prolongiores. Forte tanta nomina • appendici reservaris. Gratulor mihi tantum tibi placuisse • mea ut cum elogio citare es dignatus 6. Optime facis et ex familiaritate nostra ut quam per se non habent iis des vitam ac cum tuis per orbem terrarum facias circumferri. Latius vero hæc coram, quod spero brevi si queam diutius desiderium tui ferre • vix possum[.] / Nescio quid classem Batavam tam diu detineat in Anglia 7. Forte Æolus intensior, si appelleret spero a Leersio cui inscriptus est me accepturum fasciculum Casauboniana contraentem 8. Smithus enim Presbyter Londinensis 9 • binos fasciculos ad me mittendos tradi curavit cuidam Rotterædamensi Joanni Williamsen Koning rectori navis quæ Spes 10 vocatur quis in se recipit fideliter ad ædes Leersii portaturum, quod an fecerit, rogo meo nomine inquiras • pigrum intolerabile frigus clausit gynæcium doctum 11 quod tepidior zephyrus videtur demum reclusurus. •

Dominus Henninius præterita hebdomada significavit literis se strenue pergere in Bergerio 12. Sed resciscebat una num observassem unquam Alexandrum Severum Imp. itinerarium per Persicum scripsisse 13 quo de plane nihil, quod si Tu qui plurimæ es lectionis notaris, quæso indica. Vale et me, ut facis, amare pergito.
Dabam Goudæ a. d. XVI Kal. Martii M D CXCVII.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261364

Institut Cl. Logeon