[ Latin ] Lettre 1256 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 9 mai 1697]

Vir Celeberrime

Libellus iste Gallicus mittitur Tibi à Dom[ino] Toinardo 1. Inveni illum • in fasciculo quorundam libellorum quos mihi misit amicus quidam Parisiis, tradendos per quendam è comitatu Legatorum Galliæ 2. Epistolæ amici scriptæ sunt Kal. Mart. negligentia ergo fuit summa ejus • cui fasciculum tradiderat, licet enim legati ante finem mensis martii Delftos pervenerint, non mihi tamen redditus est ante triduum. Quæ res me movit ne expectarem occasionem viatoris cujusdam ad vos tradentis, sed uterer navi. Sic promptius cognosces officium illud Toinardi.

Interim Vir Clarissime accipias grati animi mei significationem ob indicatas in epistola ad nostrum Basnagium 3 literas Jo. Jacobi Grynæi 4. habeo illas, et diligentius excutiam ex quo cognovi judicium de illis tuum. Nondum plane mihi ipse satisfeci in disquirendo vero autore operis Aloisiæ / Sigeæ Tolosanæ : meæ editioni præfixum est nomen Cl[arissimi] Meursii, et audivi qui tribuerant Isaaco Vossio 5. Hucusque ampliandum, seu non liquet dicendum censeo. Si quis vero publice tribuerit saltem est conjectura senatori Aquisextiensi 6, fac quæso resciscam. Vale plurimum grande decus et columen Reip[ublicæ] literariæ et me quod tam benevole fecisti hucusque tuo patrocinio fove, tui nominis cultorem obsequentissimum

Bayle

Dabam Roterodami die 9 Maii 1697

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260361

Institut Cl. Logeon