[Sedani, 13 Aprilis 1679]

Doctissimo et sapientissimo viro, domino, D[avid] Ancillon1, apud Metenses Ecclesiæ Metensis dignissimo Petrus Baelius s[alutem] p[lurimam] d[at]

Tandem aliquando, Vir clarissime, fidem meam exsoluturus eo, nimium diu non obsequutus desideriis tuis, quæ mihi semper instar imperii merito jure fuerint, nec satis memor promissi quo in me receperam fore ut si quid mihi non probaretur in doctissimi viri d[omini] Poiret Cogitationibus rationalibus2, tecum communicarem. Non opus est iterum tibi signific[ar]e quanti faciam ejus lucubrationem, quamque magnam apud me gratiam inieris quum egregio adeo munere me donatum voluisti : dudum enim est quum ad te scripserim librum hunc • auro contra non charum mihi semper futurum3 ; non solum quod domo mihi a te missus fuerit, sed etiam ob singularem reconditamque eruditionem quæ in eo continetur. Grates tibi persolvere dignas non opis est nostræ, nec etiam auctorem dignis celebrare laudum titulis ; proinde satius est ut te nonnihil de harum Objectionum ratione præmoneam.

Ea est natura argumenti quod pertractavit amicus tuus eruditissimus, ut lectorem summe attentum postulet. Igitur cum primum in manus meas pervenit ejus tractatus, non festinanter ac veluti per saltus eum legendum esse credidi, ut fieri solet si quando aliquid novi è • Republica literaria præbeatur viris harum rerum avidioribus ; sed diligentissime continuoque tenore singula ejus capita examinanda ; eo magis quod a te, Viro solertissimi ingenii, mihique multis nominibus summopere colendi, rogabat ut inter legendum animadversiones, si quæ mihi viderentur faciendæ, conscriberem, quas deinceps tecum communicarem. Annuendum esse credidi tuis postulatis, quanquam non nescius audaciam minime tolerandam redolere si quis unus e multis, qualis • ego sum, scripta reconditæ eruditionis, secretiorisque philosophiæ sensus non vulgari modo explicantia • censuræ suæ subjiciat ; cum aliunde apud me reputarem non alium magis • decere quam me, philosophiæ vix mediocriter imbutum, dubia sua proponere doctissimis viris, quo responsis eorum ex ignorantiæ suæ tenebris emergere valeat. Itaque non aliter ad legendum me accinxi quam si partes mihi essent demandatæ eorum propugnandi sen / tentiam a quibus d[ominus] Poiret dissentiret. At etenim non mihi tantum otii fuit quantum ad id consilium exequendum requirebatur ; quippe muneris mei pensum adeo laboriosum est, præsertim viro nondum tanto oneri assuefacto, nondum scientia requisita satis instructo, ut vix par esse valeam prælectionibus præter solitum frequentibus quas mihi imponit ; nedum ad sexcentas alias occupationes quæ nemini non ex inopinato eveniunt, mentem adjungere valeam. Non igitur ea qua par est diligentia hunc librum examinare potui ; quodque magis est vituperandum, ne illud quidem efficere mihi licuit ut Observationes meas tibi mitterem nonnihil castigatas. Nam ut tute satis, vir emunctæ naris ut si quis alius, facile deprehendes, tales ad te pervenient quales ex recenti lectione fervidus animus in chartam effudit, intonsas, me hercule, et inordinatas ! quibus si secunda cura accessisset, vel nitor nonnullus additus, vel multum ex nativa rubigine detractum, vel saltem verborum luxuries refecta fuisset. Proinde regatum te etiam atque etiam volo, Amicissime et Reverendissime Vir, ut causam meam agas apud D[ominum] Poiret. Fac eum certiorem, amabo, me summa cum voluptate legisse ipsius Tractatum, nec sine admiratione tot rerum quas ex proprio fundo nobis suppeditat, quibus doctrina Cartesianorum solidissime confirmetur illustreturque ; et ideo me ausum nonnulla reprehendere, non quod veluti egregio inspersos corpore nævos reputaverim, sed quia instantias adhuc pati, et uberiori explanatione difficultatum indigere mihi viderentur. Ergo nullas intermiscendas laudes credidi, quamvis singulis paginis mihi occurrerent quæ laudenda judicarem : Proponere solum volui mea dubiosa, enixe rogaturus Virum Doctum, ut si tanti sit, mihi solutionem dare velit : namque ego is sum qui ejus principia omnibus aliis anteponam 4, quique proinde cupiam habere ad manum bonas responsiones difficultatibus quibus oppugnantur : quas responsiones quia proprio marte non reperire valeo, necesse est ut ad Philosophos me doctiores et sagaciores recurram. Vale, Vir Clarissime, et hancce, rudem indigestamque molem nolito ea qua polles judicii perspicacitate examinare, ne causam inde habeas nimium legitimam eum spernendi quem tua benevolentia dignatus es, quique summi beneficii loco semper habebit si eodem favore porro ipsum prosequi velis. Nostin satis quem hominem loquar ? Ille ipse est qui hancce epistolam claudit solemni voto pro tua incolumitate in annos Nestoreos 5, suique adversum te perpetui obsequii adseveratione.

Dabam Sedani, Idibus Aprilis 1679.
Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260362

Institut Cl. Logeon