[Amstelodami, 14 augusti 1679]
Reverende et clarissime Vir

1

Etiam illud inter plura ob quæ tibi multis nominibus devinctus sum, recenseo quod traditâ viro perspicacissimo domino Baile lucubratiuncula mea, objectiones ab eo poposceris2, et obtentas mihi transmiseris, in quibus • legentis judicium, observantis , impugnantis vividitatem, benevolentissimique animi • blandam erga me propensionem deprehendi. Utrique, tibi juxta cum illo, habeo grates, quas ipsi, meo, (quod rogo) nomine significare dignaberis, dum notulas meas responsorias ipsi communicabis, breviores equidem, at dicam quare. Vix permittebat • tempus ut objectiones, quarum autographum voluisti ad te remitti, describerem, quô dum occupabar, ecce incidentes mihi cogitationes • annotabam in margine, ut verbo uno alteroque festinanter interjecto servarem memoriam ejus quod forte olim deductius in responsionem sperabam distendere : • quas, cum • remittendo • objectiones repetitas, tibi ostendere esset mihi animus, cogitavi modo eas quales quales sunt hic descriptas (in opere biduano prolixior elegantiorque forma severiùs requirenda est) responsionis vices posse implere, et aptissime quidem erga clarissimum osservationum authorem cujus ingenii penetrantia (ut significanter nomenclatura nova utar) verborum multitudines, non indignet, soliditus verò eorundem fucatam dispositionem • (quæ hinc abest) non curat. Cæteros lectores • quod concernit, si qui responsiones meas quales sunt capere non possent, iidem neque objectiones ipsas percipiendi essent capaces. • Denique cum ad ipsum tractatus mei textum notas ampliores adjicere cœperim, non judicavi majori augmento hic opus esse. Quicunque parumper seposita impugnandi provincia, assumpta vero functione sensûs recte assequendi, hæc inspicient, ii aliquatenus sibi in hisce satisfieri experientur ; sin minus saltem tu, clarissime Vir cum amico tuo humanissimo, animum unde hæc boni consules, quo etiam subscribor

Reverentiæ tuæ/ observantissimus.

P[etrus] Poiret

Dabam Amstelodami/ 14 augusti 1679
Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261163

Institut Cl. Logeon