[La Haye, 2 août 1684]

Petro Bælio

Accepi tandem ea, quæ occasione cometæ qui fulsit a[nno] 1680 varia commentatus es : atque ut epistola, quam eodem de argumento scripseras olim1, mihi arrisit mirum in modum, ita facili conjectura adsequi poteris, in meliorem ordinem digestum et multiplici accessione locupletatum opusculum perplacuisse. Nam ne quid de stylo, qui naturali pulchritudine exurgit, nec de sententiis quæ papavere et sesamo sparsæ sunt, dicam, ipsa materia docte adeo tractata et illustrata est, ut vix putem quenquam repertum iri qui post curas tuas credere animum inducet ab irato deo fatales vocari ad injusta cometas regna, illosq[ue] non impune cælo spectatos esse, quæ sententia eo magis mira videri debet, cum veteres cometarum non [ sic] / nonnullos, ut nosti, bonos esse existimaverint. Tibi qua propter de munere gratias ago et habeo, illudq[ue] me propediem pensaturum spero Lactantio de Moribus persecutorum, qui cum meis et Io[annis] Columbi professoris apud Upsalienses eruditissimi notis, in septentrionali orbi plaga typis describitur2. Magna etiam alacritate legere soleo quæ singulis mensibus Reip[ublicæ] Literariæ certissimo commodo in lucem mittis librorum Catalogum, atq[ue] ut veteres Gallorum Lutetiae et nuperos Germanorum Lipsiæ3 conatus probavi semper, ita etiam tui illi, licet novissimi, non potuerunt non placere, cum tam nitide tam luculenter et tanto cum judicio ad instar patriarchæ Photii4 excerpas, / quæ in doctorum virorum laboribus observatione et memoria præcipue digna sunt. Video certe Apotheosin meam5, etiam ex eorum numero esse, et in sinu gaudeo, quod vir haud perfunctoriæ eruditionis invenerit quæ placerent, et probet viam qua usus sum in explicandis vel majori luce perfundendis sive veterum sive recentiorum auctorum verbis et sententiis. Nihil certe mihi deliberatius est, quam nullius de laude delibare quicquam, et non modo semper ante oculos habeo illud

didicisse fideliter artes

Emollit mores nec sinit esse feros6.

verum etiam damno eos homines, qui despe- / • rationem quasi in consilium adhibent, et nil nisi ferrum et cædem, ut sic loquar, aspirant. Vale plurimum pet[o] pietate modestia atq[ue] doctrina insigne viro. Iuriæum meis rogo amicissimis verbis salutes.
Hagæ Com[itis] a. d. IV Non Aug 1684.
Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260368

Institut Cl. Logeon