Amplissimo Viro D[omino] Gisberto Cupero

Petrus Baelius S[alutem]

Serius omnino quam oportebat, quamque ego crediderem remitto opus Rudbeckianum1. Non est quod causser voluminis solam crassitiem, quamquam illa non nullius sit momenti ad meae tarditatis culpam elevandam, est quoque cur frigoris inclementiam, et nonnullos capitis dolores caussas diutius retenti muneris tui afferam. Spero te boni consulturum quidquid illum est. De opere videbis quod ego sentiam in menstruis dissertatiunculis2. Interim dico esse illud eruditione refertissimum, autoremque non sola eruditione valere, sed ingenio quoque satis capitali. Nollem tam morosum se praebuisset in examinandis et ad vivum reserandis quibusdam argumentis quibus causam statuminare conatur. Nimium quoque videtur confidere suis rationibus, quas fatendum est non paucas faelicitur esse detectas un verbis optimorum Autorum. Gratias ago amplissimas quod tam rari im his regionibus operis copiam mihi feceris, perge amabo tuo favore et patrocinio fovere Tibi addictissimum Caput.

Dabam Roterodami die 20 Januari 1685

Audivi scriptas fuisse a te literas ad Clarissimum Dominum de Bleswick3 eruditione singulari conspicuas, quaeque meis opusculis summo possint e[ss]e ornamento. Has si expresso nomine vel sup[p]resso publici iuris fieri velles, libentissime insererem meis illis opusculis menstruis.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260391

Institut Cl. Logeon