[Rotterdam, le 1 juin 1685]

Clarissimo celeberrimoque Viro

D[omino] I. G. Grævio

Petrus Bælius s[alutem] p[lurimam] d[at]

Quam jucundæ mihi fuerint literæ tuæ1 vereor ut unquam satis aperire possim, hinc quæso ipsemet argumenteris quod ita natura comparatus sim, ut præ cæteris bonis multi faciam viris sui sæculi ornamentis innotescere, eorumque amicitia et iudicio honorifico beari. Tu cum inter ævi nostri doctissimos viros, qui sane quam plurimi sunt, fulgeas velut inter stellas luna minores, iudica amabo quanto me gaudio affeceris datis ad me literis, quæ testentur tuum erga me amorem singularem, laudesque insuper largiantur. Possem si vellem occasiones aucupari minuendæ grati animi necessitatis, isto argumento uti, me jam partem exsolvisse debiti, qui dudum te observantia eximia coluerim, et tui causâ quidvis facere paratum me sentiam, nemini cedens si quando (et sæpissimè redit hic sermo) de tuis laudibus et meritis agatur. Sed satis superque video leviora hæc esse officia quam ut me minus debendi reum apud te constituant. Proinde superest hæc tantum via, si me tibi devinctissimum deprædicem, et propensissimum in ea omnia præstanda quæ fidem faciant nec me ignorare quantum tibi debeant omnes Musarum alumni, et ego in primis qui suavem adeo amicitiam abs te impetrare potuerim. Gratulor mihi quod spem facias proximam fore ut nos tua præsentia refocilles. Clarissimi viri Jurieusius et Henricius2 hoc nuncio plurimum gavisi sunt dederuntque mihi in mandatis ut suo nomine tibi salutem dicam plurimam ; fælicissimi quod sentiant se tibi esse cordi, nec memoriam sui aufugisse è pectore. At mihi vel potissimum fausta continget illa dies cum doctissimo iucundissimoque aspectu frui licebit, æque audire de quibus monitum me cupis super Diario meo.

Venio iam ad ea quæ tecum communicavit vir doctus Joh. Harduinus. Velim ipsi testeris, cum primum rescripseris, summæ mihi fuisse curæ, ne quid ego dicerem quod de eius fama detraheret. Equidem publicas feci multorum doctorum virorum in eum querimonias, at, apposita istius modi præfatione, interesse virorum doctorum scire quid alii passim in eos dictitent, nam sic occasionem præberi purgandi sese, et rumores omnes sinistros uno halitu dissipandi, atque diligentêr cavi ne in me reciperem fidem eorum quæ à doctis illis Antiquariis spargebantur. Credo itaque Harduinum mihi non esse iratum, præsertim cum is mihi sit animus, ut locum facere velim eius responsis3. Sic spero rem totam dispositum iri, ut sibi satisfactum putet, et tu quoque iudices quanto apud me sint momento tua præclara consilia. Vale, vir Eruditissime, et me amare pergito, qui tibi sum ære et libra.

Dabam Roterodamo ipsis Kalendis Iunii 1685.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260377

Institut Cl. Logeon