[Heidelberg, le 26 juillet 1685]

Infantia suo J[oannes] C[lericus]

Heidelbergam

Iam dudum tibi, mi Philaletha, respondissem, nisi expectandum censuissem donec amicus ad quem Lutetiâ scriptum fuerat de negotio Patris tui respondisset1. Iam ante aliquoty dies respondit, et ita quidem respondit ut nihil sit quod verearis. Ita comparati sunt Mercatorum nostrorum animi ut nihil quicquam ab ipsis certo sperari possit ; nec aliunde ulla spes est alicuius lucelli quo vita sustentari possit in regione in qua omnia magno pretio væneunt. Deinde medium hîc Pater tuus non posset tenere, quoniam Reformati nostri eos omnes contra se esse putant qui ipsis ubique et in omnibus non favent. Nec etiam ulli hîc possent edi Libri circa controversiam de Spiritu Sancto, sine magna eorum offensa, et nisi constitutum esset ipsorum Ecclesiis in æternum valedicere. Adde etiam ex Libris nullum hîc redire ad Auctores lucrum, cum Bibliopolæ multum se dedisse existiment, si aliquot exemplaria dederint. Imo nec forte eiusmodi scriptis reperiri posset editor, nosti enim quam sit fastidiosum sæculum, et quæ requirantur ut liber cum voluptate legatur. Itaque omnibus viribus annitendum est ut aliquis locus in Germania ipsi inveniatur, qui nidus eius senectæ esse queat, idque eo celerius quod nulla sit spes inter Reformatos Batavos aut Anglos, nunquam enim admitterent Virum quem male sentire de S.S. existimant, licet multa haberent munera, quæ non habent, quæ peregrinis donare possent.

Accepi priores tuas literas ea ipsa die scriptas qua Elector Vester fato functus esse dicitur2, sed nihil de ea jactura dicebas. Itaque quamprimum me certiorem facito de rerum tuarum statu, qui dum incertus est me anxium habet. Hic rumor sparsus est gallos iam incipere rixas quærere cum novo Vestro Electore, et licet videantur cessisse jure suo, captare occasionem belli ; quod si verum sit actum est de vobis. Sed Deum Patrem D.N.J.C. animitus oro ut a vobis eam avertat procellam, et tranquillitatem qua hactenus fruimini sartam tectam conservet.

Gaudeo tibi ita placuisse Dialogos nostros de Metaphysica3, et audio etiam alios eos valde probasse. Attamen accepi nuper literas a Chouëto nostro4 in quibus objectiones aliquot mihi proponit natas, ut video, ex eo quod satis non intellexit mentem meam, vel potius ex eo clare eam non expressi, sed spero eum lecto responso meo acquieturum. Cæteroque ipsi non displicent Dialogi. Iam prostat Critica Criticæ Simonii5, ubi multa reperies quæ si non nova videantur, attamen raro hactenus dicta sunt, vel multo obscurius quam ut perspicue intellegi possent. Sunt in hisce Epistolis insertæ observationes de Inspiratione Scriptorum Sacrorum, quas quam cautissime potui proposui : sed sunt semper aut hypocritæ aut supestitiosi qui omnia in deteriorem partem accipiunt. Bailius, quod tu mireris, in alterutrorum numero est, et ad me dedit nuper ineptissimas literas6 quibus simulabat se audaciâ observationum illarum offensum esse, dicebatque iis religionem everti, sed ita ut appareret eum de Reliigone loqui tanquam de Politica quadam astutiâ / quâ plebecula contineri debebat. In suo Diario7 etiam maligne admodum de Opere judicabat, vel potius simulabat se libro illo mirum in modum offensum fuisse. Sed rescripsi8, nisi aliter loqueretur de Libro meo, me moniturum Remp. Literarium, eius Historicum, qui se quasi summum judicem gerit, ideas falsas Librorum de quibus agit Lectoribus offerre. Ostendi etiam eum frustra quasi Deïstam velle traducere Auctorem Observationum quas sub alterius nomine produxi9. Itaque omnia delevit quæ me offendere poterant in Diario suo, et mollius ad me rescripsit, quo factum etiam ut civilius responderim. Sed quicquid sit, video eum esse ex iis qui non multum sinceritatem curant, et iis partibus adhærent a quibus majorem sperant mercedem. Habetur a multis Atheus, quod nolim affirmare, sed eum esse hominem nequam et maledicentissimum cum affirmabo videbis me nihil affirmare, quod evidentissimis argumenbtis probare non queam cum legeris literas hasce quæ ab ipso ad te mittendas mihi traditæ sunt ante aliquot dies. Credo aut ab eo satis bene obsignatas non fuisse, aut neglectim habitas ab iis quibus eas tradiderat. Erant fere reseratæ cum eas accepi, et ut verum tibi fatear, quod scio te mihi condonaturum, eas pleni resignavi et perlegi, quod tamen nunquam alias feci in ullis literis mihi traditis. Sed cum tam inepte ad me scripsisset de Libro meo, credidi eum etiam aliquid ea de re ad te scripturum, nec fefellit me mea conjectura10. Nolui esse Belerophon, et eas mittere literas obsignatas in quibus fortasse male de me loquebatur, ne accusarer antequam me defendere possem. Quod dicit de Schismate et Arminianis sunt plane ridicula et falsa, sed ea sine dubio e Juriæo habet qui in talibus prosus insanit. Sed non opus est ea de re ad te Apologiam scribi qui non terreris, uti ne ipse qui tamen videre vult teneræ conscientiæ. De Opere nostro poteris judicare cum videbis. Videbis autem quam primum eius ad vos transmittendi occasionem invenero.

Vale et me ama.

Julii 26 Amstel[odami]
• « Mr Le Clerc vient de faire un livre contre Mr Simon. Il y a de bonnes choses mais trop hardies, vous devriez l’avertir qu’au lieu de faire du bien au parti qu’il a embrassé, je veux dire aux arminiens, il ne servira qu’à les rendre plus odieux, car il ne servira qu’à confirmer les gens dans la pensée où l’on est ici, que les arminiens savants sont sociniens pour le moins. Ce « pour le moins » n’est pas dit sans cause. Ces Mrs n’ont point de politique, car s’ils avoient témoigné moins d’entêtement pour le socinianisme, dont ils empoisonnent avec tant d’affectation tous leurs livres, il eût été aisé de raccommoder le schisme du synode de Dordrecht / mais franchement nos calvinistes se font un honeur et un merite d’éloigner une secte qui est l’égoût de tous les athées, déistes et sociniens de l’Europe11. »

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261308

Institut Cl. Logeon