[Rotterdam, le 6 août 1685]
Clarissimo Graevio P. Baelius s[alutem]

Ecce Dissertationem egregiè eruditam de Amozonibus cujus mihi copiam fecisti 1 quæ tua fuit humanitas Vir eruditissimè. Usus ea sum ut vides valde otiosè, ac demum quædam excerpsi quæ in mensis currentis ingrediantur 2. Remitto itaque nunc tandem summis cum gratiarum actionibus. Mittitur mihi exemplar ejusdem libri ab eo cui inscriptus est Domino Baudelot à quo etiam elegans poema de Thea accepi 3. Paucis ante diebus incidit mihi in manus opus Jesuitæ Frizon clientis in paucis obnoxii Episcopi Monasteriensis cui operi titulus est Furstenbergiana 4. Videntur in eo multa carmina in laudam illius patroni, sed præmittitur quoque Disquisitio in Criticos in qua non semel vapulat Vavassor circa ætatem vel usum aliquarum vocum 5. Ipsi Ciceroni nonnulla memoriæ /et contradictionum crimina impinguntur. Vale vir clarissime et me solita benevolentia afficere pergito.

Dabam Roterodami die 6 Augusti 1685

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 114377

Institut Cl. Logeon