[Rotterdam, le 13 août 1685]
Doctissimo viro/ ab Almeloveen/ P[etrus] Bælius s[alutem]

Ignoscas, amabo, Viro occupatissimo, diuturnum hocce silentium 1, ac in primis nolito succensere quod libellum veré aureum Aphorismos dico divini senis 2, quos accurasti, mihique muneri misisti, quo nomine impensius tibi gratias ago non videris in opusculo meo superioris mensis. Culpa id accedit typographi qui noluit licet rogatus bisque monitus minusculis uti typis in ultimis paginis, quod si fecisset tum locus extitisset vacuus tuo libello. Excusa me si placet tuo amico 3, non suppetit tempus ipsi respondendi nunc quidem, significa quanti cum faciam, ejusque lucubrationes egregias. Ita fruor libris et memoriis dudum missis ut ne hoc quidem mense valeam ejus observationem publici facere juris. Sed cum primum vetustiora tradita fuerint luci, ad eam emittendam in publicum me accingam. Dolui te abfuisse ex urbe cum / ergo ante mensem et quod excurrit essem Amstelodami tuasque ædes pulsarem duce famulo Wolfgangi typographi 4. Vale plurimum Vir clarissime et charissime. Dabam Roterodami die 13 augusti 1685. A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen/ docteur en medecine/ A Amsterdam

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 121092

Institut Cl. Logeon