[ Latin ] Lettre 466 


Voir aussi [ Traduction ]
[Londres, le 2/12 septembre 1685]

 

H. V. P. ad B***. de nuperis Angliæ motibus Epistola in qua de diversum à publica Religione circa Divina sentientia disseritur tolerantiâ. Rotterodami, Typis Regneri Leers, M dc lxxxvi.

H. V. P. Epistola ad B***.

Vir Clarissime 1

Quamvis hoc, in quo nunc degimus, Angliæ regnum à multis retro seculis vicissitudinum rerum humanarum illustre fuerit theatrum ; majora tamen et memoratu digniora spectacula nunquam exhibuit, quàm quæ diebus proximè elapsis ipsi oculis usurpavimus.

Eboracensium Dux, à multis non ita pridem spretus rejectusque, et natale solum vertere coactu, solâ juris, et sui, id est, ingentis et invicti anima fiduciâ, solium conscendit, stupente quidem, sed non renitente populo. Non ignoras quàm anciè, quàmque solicitè gens hæc, indè ab Elisabethæ temporibus, id est, à jactis, quinpotiùs firmatis, instauratæ Religionis fundamentis, pro ejus salute atque integritate invigilaverit. Eadem nunc gens, ex quo Rex rerum potitus est, et ad regni gubernacula accessit, it prorsus curas suas et solicitudines deposuit, ut non aliud pignus, et rei omnium pretiosissimæ firmamentum desideret quàm regiam fidem, in qua secura nunc et tranquilla conquiescit.

Me quidem certè et felicia regni auspicia, et excelsa Regis indoles, atque in implendis promissis perspecta religio, in spem non vanam erigunt futurum, ut datam obstrictamque ultrò fidem liberet, et subditorum votis respondeat Principum constantissimus. Neque dubito quin ex animo deleturus sit illatas sibi olim Principi Eboracensi injurias : non ignorat enim Regum sapientissimus, quantum apud multos valeatpræposterum Religionis studium, et quàm sæpè transversos agat alioquin sui satis potentes, sacer ille fervor an furor, quo quotquot correpti sunt velut œstro perciti, animi sunt impotentis et irrequieti. Quòd verò circa divina diversum à populo sentiat, et palàm Romanam Religionem profiteatur Magnæ Britanniæ Rex, tantum abest ut Principi jam pridem eâ Religione imbuto id vitio dari debeat, ut etiam in laude ponendum sit. Quamvis enim à tramite Ecclesiæ Romanæ veteris deflectat, quæ nunc in multis Christiani Orbis partibus obtinet, Romana Religio, magnanimitatis tamen in exemplum proponendæ argumentum est, in luce atque in oculis omnium, eo ritu Deum colere, quo colendum esse dictat conscientia, quam etiam cum discrimine ducem sequi, animi constantis est ac generosi.

Vidimus, qui postquam fortitudinis tanta tamque præclara dederant specimina, ut ex iis invictæ constantiæ capi conjectura potuerit, quorundam furorem veritos, Religionem quam cum ipso lacte imbiberant, florentem adhuc et non levi fultam tibicine, ejurasse ; dum Jacobus Secundus Religionem Romanam in regno suo obscuram, latentem, et invidiosam, sceptri et diadematis securus, palàm regnatrici præfert : quod ego quidem in tante verè generosorum penuria tam laudabile existimo, ut non dubitem quin tam præclarum conscientiæ vel cum periculo litandi propositum subsecutus mox sit divini numinis favor, disturbando eorum conatus, qui sub specioso Religionis obtentu adversus Principem arma ceperant 2. Ex quo futurum auguror, ut populus meliora edoctus, et incantatorum fascino solutus in posterum desinat ob diversitatem Religionis.

Arceri à throno non potuit Jacobus Secundus, nec quisquam cum eo de regno contendere, quippe Caroli Martyris filio, et Caroli Secundi absque legitima prole fato functi, unico fratre : infelicissimi enim Ducis matrem gloriosissimæ memoriæ Rex justo conjugio dignatus nunquam fuerat 3 :

Nam ne nupta quidem tœdâque accepta jugali.

Religio / nis verò diversitas non magis jus regnandi vel tollere vel minuere potest, quàm jura privatorum, quæ solis humanis constant legibus. Regnum veritatis cœleste regnum est, nec quicquam commune habet cum regnis hujus mundi, quæ humano jure capessuntur. Regnorum Rerumque publicarum pestes sunt, qui Religionem mundo miscent, et Principibus inculcant ferendos non esse circa sacra dissidentes subditos, et subditis vel throno arcendos esse, vel deturbandos heterodoxos Principes ; quâ nulla est et imperantibus, et parentibus doctrina perniciosor ; doctrina quæ non aliam sui originem agnoscit, quàm mentem humanam corruptam, et turpissimè fœdatam, quæ sibi ideam Religionis formavit affectibus blandientem. Cùm enim morum doctrina veræ Religionis pars sit difficillima, interfuit voluptati indulgentium eam sibi Religionem comminisci, quæ et pravis affectibus fræna laxaret, et intereà lancinantem tranquillaret animum. Quod cùm non alia Religio præstet faciliùs, quàm quæ, neglectâ morum disciplinâ, in sola dogmatum propugnatione pietatis proram et puppim collocat, ei se in solidum devovere, adelendo istius suæ Religionis adversiarios, hæreticorum infamatos nomenclaturâ, quibus suo Numini litent ; quod placamentum minoris constat quàm sui, id est, affectuum sacrificium, quo tamen solo verum nobis Numen propitiamus. Ego verò, eos veræ Religionis hostes infensissimos existimo, qui præpostero zelo ducti, à regnatrice Ecclesia in diversum abeuntibus, vitam acerbam reddunt, ut eo veluti flagello in ovile agantur rapianturque obtorto collo ; præposterê imitati Salvatoris exemplum, quem certè legimus ex templo ejecisse ejusdem profanatores, sed de quo non legimus eum unquam oves aliter coëgisse, quàm voce blandà et verè pastorali ; id est, non aliâ vi, quàm quâ in invitandis ad epulas convivis in Euangelica parabola usus est Paterfamilias convivator. Violentiâ sanè hypocritarum et histrionum, Deo et Principi pariter infidorum, numerus augeri potest ; at nec veritas asseri, nec error expugnari. Arma quibus errantes ad veræ fidei reducuntur obsequium, spiritualia sunt, rationes, argumenta, preces, obtestationes, et quæ plura ejusmodi superandis fle / ctendisque animis sunt idonea, quibusque non tantùm per tot secula incolumis stetit Respublica Christiana, sed floruit et crevit incredibilem in modum : ex eo demum tempore labascere, et ruinam minari cœpta, quo arma illa in carnalia convertere visum fuit infausto successu. Quamvis enim rei Christianæ fines longè latéque nunc prolati videantur, nunquam tamen intra angustiores terminos coarctatus fuit verus Christianismus, quàm ex quo carceres, flagella, cruces rationum vicem supplevêre, contra vetustissimi verissimique dicti authoritatem, Quo modo parta Regna sunt, eodem conservanda esse. Non eget certè tali auxilio Christiane Religio, quæ suis subnixa viribus propriâ et nativà virtute sibi sufficit ; quod tùm vel maximè apparuit, cùm persecutionum procellis veluti sepulta, non tantùm incolumis, sed et ingenti aucta incremento, emergeret ; quo ceu invicto Religionis asserendæ argumento, semper usi sunt tum Christiani veteres, tum hodierni ; quod nunc eversum eunt præposteri Religionis propugnatores, quorum sententiam rectæ et piæ rationis trutinâ examinare operæ pretium duxi, ut inde appareat quanti faciendæ sint quæ tam truculentæ horrendæque sententiæ stabiliendæ à pseudo-politicis et Theologis rationes proferuntur.

Statuunt isti, Regnis et Rebuspublicis exitiale esse à publicè recepta Religione, id est, à regnatrice Ecclesia, discedere subditos, et ab ea diversam profiteri, proindéque in eos qui id ausint, tanquam in facinorosos, pœnis animavertendum esse. Sed liceat mihi eos interrogare, an perniciosum Reip. existiment, à publica Religione in diversum abire, quia vera, vel quia publicè recepta ? Si prius, respondeo, siquidem terrena felicitas ab æterna beatitudine separetur, experientiam, quâ constat innumeras nationes opulentas florentesque reperiri, quæ falsam Religionem profetentur, pseudo-politicorum thesi obloqui : sin posterius, rogo eos obtestorque an etiam falsæ, quia publicè respectæ, adhærescendum sit ? Quod non eos interrogo, qui non verentur palàm profiteri, omnem continendo solummodo in officio populo repertam esse Religionem, quibus omnis ad æternitatem relata Religio non potest non falsa videri : sed eos compello, qui salutem et æter / nam et terrenam Religione contineri volunt, qui certè nequeunt affirmare professionem ejus quam falsam noris, ad æternitatem ducere. Si verò regerant, pro vera habendam esse quamcumque Princeps legibus sanciverit ; videant quâ ratione sententiam suam ab absurditatum indè profluentium cumulo expediant. Si enim pro vera habenda est quamcunque Princeps in ditione sua stabiliverit, necesse est Diabolicam quoque recipiendam esse, et omnes sibi è diametro oppositas et contrarias in eodem habendas esse pretio. Quòd verò circa Religionem dissensum Societati perniciosum arbitrantur, id si de ea Religione verum est, cujus genio ducti dissentientes se mutuò internecino odio prosequuntur, (quod proculdubio noxium est Reipublicæ) falsissimum est de Christiana, quæ errantes et patienter tolerari, et non aliter cum iis quàm rationibus agi præcipit : qualis dissensus tantùm abest ut Reipublicæ sit exitialis, ut contrà compertum sit diversarum circa divina opinionum tolerantiam Respublicas sæpe insublime evexisse, dum dissentientium impatientia aliis pœnè fuit exitio.

Deinde qui à se invicem in Religionis negotio discrepant Christiani, non totâ Religione differunt, sed diversas tantum constituunt Sectas, adinstar veterum Philosophorum, qui sectorum diversitate inter se erant divisi, cùm aliud sentirent, et quidem de summo bono Stoïci, aliud Academici, aliud Peripatetici, aliud Epicurei. Quod tamen ità accipi nolim, quasi mens sit Christianorum Sectas, quæ omnes de summo bono idem sentiunt, cum diversis Philosophorum Scholis componendi ; sed id tantùm volo, minùs à ratione alienum esse Christianorum Sectas mutuo se amore complecti, quàm sese mutuò tolerâsse et toleratos publicè fuisse tam immane à se invicem dissentientes Philosophos.

Non tamen arbitror intercedendum esse Imperantium circa Sectarum tolerantiam prudentiæ. Cùm enim non pauci reperti sint olim ; atque etiamnum reperiantur, qui Religionis studium ambitioni suæ prætexuerint, atque etiamnum obtendant, providendum est quibus publicè cura incumbit, nèquid indè Resp. capiat detrimenti. Quemadmodum enim cœtus proborum hominum, qui cæteris ad honesta omnia, et ad / exhibendam Superioribus obedientiam exemplo suo prælucent, suspecti esse non debent ; ità meritò reformidandi conventus eorum, qui et ipsi Principes despicatui ducunt, et contemptui habendos aliis inculcant, quando non eandem secum Religionem profitentur ; inter quos non ità pridem reperti sunt qui maluere laqueo vitam finire, quàm Regi suo bene precari ; quorum tamen hactenus misereri oportuerat, ut licuisset illis furiosorum carcere, et largâ ellebori potione suspendium redimere.

Verum sicuti novarum rerum studiosi quæ agitant consilia sæpe Religionis velant operimento ; ità et sæpius accidit ut turbarum et seditionis metus in innoxios dissentientes asperitati obtendatur. Quando igitur spectatum est Imperantibus, à Religione recepta abeuntium cœtus non turbandæ paci, sed virtutum scholas esse, quod de Judæorum conventibus dixisse Augustum refert Philo ; injustum certè est pœnarum acerbitate sævire ; licèt etiam aliquando non ea dederint patientiæ ad culmen perfectionis evectæ specimina, ut cum primis Christianis gloriari potuerint se quamvis omnes impleent urbes, insulas, castella, municipia, conciliabula, castra ipsa, tribus, decurias, platium, Senatum, forum, et bello fuissent idonei, neque copiis impares, trucidari tamen maluisse et occidi, quam occidere. Quod de sui temporis Christianis olim dixit Tertullianus ; quos non tam perfectè imitari, cùm tribui potiùs debeat humanæ imbecillitati, quàm jugi excutiendi et deponendæ obedientiæ studio, æquum certè non est qualemcunque impatientiam in acerbitatis occasionem rapi, multoque minùs postquam compertum est eos per intervalla et mitiorum temporum spiramenta fide et in Principem studio nemini cessisse.

Quid verò Theologi ? Asserunt illi regnantibus omni curâ in salutem æternam subditorum incumbendum esse, annitendumque ut iis nòn tantùm in hoc mundo, sed etiam in cœlo liceat esse beatis ; quod etsi recto acceptum sensu non dissiteamur, exhorrescimus tamen quæ illi dogmati dira et crudelia superstruuntur. Hortatur Reges Psalmus, ut Dei Filium venerabundè suscipiant, id est, ut Deo serviant in quantum Reges sunt. Ex quo sequitur duo in Principe officia distinguenda / esse ; id est, posse eum spectari ut Regem simpliciter, et deinde ut Regem Christianum ; quo etiamsi nihil sit verius, falsissimum tamen est officia illa eadem ratione impleri. Procurat Rex quæ ad vitæ hujus conservationem spectant jubendi prohibendique potestate, quam gladio tuetur, quem isti muneri obeundo non frustra eum gerere ait Paulus.

Ea autem quæ ad Religionem pertinent, vel externa sunt, sicuti sacra, quorum, ut omnium publicorum, cura Principi incumbit ; vel interna sunt, et ad illud Christi regnum spectant, quod ratione sprituali administratur. Quicquid in eo conservando augendoque potest Princeps Christianus quà talis, id unicè consistit in ordinatione eorum quæ illi defendendo proferendoque conducunt. Et quemadmodum regni finibus vel tuendis vel dilatandis milites conscribit, iisque ex publico ærario persolvit Princeps, quatenus societatis tutelam suscepit ; ita ex eodem ærario de necessariis providet Verbi Divini præconibus et Euangelii ministris, quatenus Princeps est Christianus. Verùm sicuti spirituale est Christi regnum, ità quoque Christianorum militia, quà talium, spiritualis est, et tota eorum armatura ejusdem generis. Cùm verò in bello, quod vel defendendis vel extendendis regni limitibus suscipitur, non alia arma usui sint, quàm quibus hostes arceantur, et expugnentur oppida ; in bello Christianorum quà talium, non alia usum præstant, quàm quibus intactis corporibus, animi superentur, et ad salutaris fidei flectantur obsequium : in quo bello, semper victoriam reportant, et triumphant victi. Quid ergo, an nunquam aliis armis defendi debet Christiana Religio ? Debet sanè, sed non directò, verùm per consequentiam : quando enim infidelium agmen Christianæ Religionis ductum odio, Christianam Rempublicam armis aggreditur, vis vi repellenda, et armis defendenda Respublica est, et omnia civium jura, inter quæ haud dubiè eminet jus Deum ex conscientiæ præscripto colendi ; quo vindicato assertoque et ipsa tuta erit Religio.

Quando igitur Christiana Religio adversus infideles rationibus eam impetentes, vel orthodoxa fides contra hæreticos iisdem illam oppugnantes armis, defendenda est, non alio / utendum est armorum genere, quàm quæ ex rectæ rationis, et SS. Litterarum depromuntur armamentario.

Quid verò ad hæc contrariæ sententiæ propugnatores ? Respondent, agnoscere se, non imperandam esse, sed persuadendam fidem ; duriora tamen quæ errantibus in rectam viam reducendis adhibentur remedia, hactenus prodesse, ut excusso veterno, animum advortant, atque veritatis præconibus benignas præbeant aures : quod si ne sic quidem nisi in pejus proficiant, asperitate expugnandam esse animi pervicaciam.

Primò quidem gratias agendas esse reor viris honestis pro tam liberali concessione. Neque enim dubitandum est, quin gratiæ sibi apponi postulent, quòd largiantur facienda non esse, quibus ipsa obsistit rerum natura. Adeò enim verum est non posse imperari fidem, ut ne ipsius quidem voluntatis subjecta sit imperio. Cùm enim assensus non tantùm à mentis attentione, sed etiam, et quidem præcipuè, à rei propositæ evidentia dependeat ; manifestum est in nostra potestate non esse credere quod velimus. Sic enim naturâ comparatum est, ut quemadmodum oculus, quantumvis bene dispositus, rem sibi objectam non aliter, quàm accedente luminis beneficio, discernere potest ; ita mens nostra, licèt ita uti par est constituta, rei sibi propositæ assentiri nequit, nisi ejusdem luce perfundatur, quæ cum ab ipsa oriatur rei natura, intellectu haud ita est difficile, quantillum sit volunatis in intellectum imperium.

Verùm id fortassis asperiora efficiunt remedia, ut animum intendant hæretici, mentemque figant in iis quæ à Verbi Divini præconibus, explanandæ asserendæque veritati, proferuntur. Ego verò contrà existimo, ista quæ remedia appellantur adeò ad examen et veritatis investigationem non prodesse, ut noceant potiùs, et impedimento sint. Quando enim utrinque allatæ rationes ita, uti par est, librandæ sunt, in utraque lance sola ponenda sunt argumenta, neque iis quicquam adjiciendum ; quod alterius sit generis ; puta tormenta, cruciatus, vel eorum metus, quæ quibuslibet rationibus addita, ferè proponderare, et lancem deprimere solent. Ita enim cum humana comparatum est natura, ut quamvis voluntas fidem imperare non possit, ea tamen plerumque mentem moveant fortiùs, quæ sibi presentis boni spem conjunctam habent, quo comprehendenda est à presenti malo liberatio, quæ et ipsa boni naturam induit. Presens bonum et malum dico ; quia spes metusque quæ solâ fide nituntur, minùs fortiter mentem afficiunt, quàm quæ presentia animum verberant. At cœlitus immissæ afflictiones convertendis hominibus prosunt : fateor sanè. Cùm enim in re lauta constituti, sui suique officii ferè obliviscantur, soli terræ affixi ; fit aliquando ut res adversæ, discussis quas secundæ menti obduxerant nebulis, hominem ad Deum per angustias traducant, revocando illi in memoriam veritates, quas voluptates obliteraverant.

Sed demus sanè aliquando evenire, ut malè miserèque habiti, ad Ecclesiæ doctrinam animum applicent, ut integrâ salvâque conscientiâ oppressione liberentur ; quid verò fiet, si expensis et ponderatis rationibus in sententia persistant miseri ? An angustiis et miseriis eximentur, æquili deinceps cum civibus conditione gravisuri ? Imò pertinaciæ pœnas dabunt solâ morte finiendas, interea vitam agentes ipsà morte tristiorem. Ex quo quidem certè manifestum est, vel à sola morte expectandum esse solatium, vel improbissimâ hypocrisi et simulatione horrorem incutiat, fatendum est, doctrinam tam ab omni humanitatis sensu alienam, à solo orco originem ducere, et dignissimam esse, quæ justissimâ aliquando Christiani orbis meliora edocti sententiâ ad inferos relegetur.

Verùm si omnis pervicacia punienda foret, etiam ea quæ nihil noceat Reip. quo nihil est falsius et rectæ rationi magis contrarium ; quis de ea cognosceret ? Quod enim ab his contumacia vocatur, ab aliis perseverantia appellabitur. Quis hanc litem dirimet ? Cur pro obstinatione, et non pro constantia habeatur potiùs, non antè in aliorum sententiam concedere, quàm de ejus veritate fueris persuasus atque convictus ?

Quid ergo ? An nunquam pervicacia à constantia discerni poterit ? Poterit sanè : pertinacia enim est perseverare in eo / quod malum esse nòris, et bene monentibus obniti. Atqui juxta illam deseriptionem, nullus qui errat pertinaciæ postulari poterit, cum nemo sciens volensque in errore versetur ; ità est : at ne culpari quidem poterit ; falsa consecutio. Nam quamvis errans qua talis pervicaciæ damnari nequeat, cùm pugnantia sint errorem cognoscere, et in eo persistere, quia is qui errorem cognoscit jam non errat ampliùs ; culpandus tamen est tam is, qui consideranter et præcipitis anima judicio in errorem habitur, quàm ille qui non quam debet adhibet diligentiam, ut ab errore liberetur, et in rectam viam redeat ; qua culpa cum estimari non possit nisi ex variis qua hominem ferè fugiunt circumstantiis, manifestum est hujus rei cognitionem soli Deo reservandam esse, atque proinde in innoxios errantes animadversionem non esse humani fori, sed ad ejus tribunal spectare, qui animorum intimos recessus et penetralia divino oculo perlustrat. Neque dubito quin in hanc sententiam pedibus ituri sint, quibus libitum est ita uti par est expendere qua in hoc judicio consideranda forent.

Et primò quidem ratio habenda esset cujusque ingenii, judicii, et reliquarum animæ dotium, à quibus homines vel natura solertes et ingeniosi, vel stupidi et crassi dicuntur ; quod ferè non nisi ex longa consuetudine dignoscas, quæ nobis cum paucis intercedit. Deinde ad educationem quoque attendendum foret. Et denique ad totius vitæ rationem : quotus enim quisque est qui non penè cum lacte nutricis errorem suxerit, et qui non in eo ita fuerit deinceps ab institutoribus confirmatus, ut ætate provectior priùs naturam expellat, quàm opinionem quam à teneris imbibit, quæque ad consuetudinis instar, cum ætate in naturam abiit 4 ? Et certè necesse est eos quicquid humani est à se alienum putare, qui nullâ sortis nostræ commiseratione ducti, in eos sæviunt qui opiniones, quibus in juventute imbuti sunt, ipsâ vitâ habent cariores, dum interea et ipsi sævitiæ authores, quam profitentur fidei morumque doctrinam non ob aliud diligunt, quàm quia eam à parentibus et magistris accepêre.

Postremo in dijudicanda animi pervicacia, dogmatum quæ proponuntur evidentiæ habenda quoque est ratio. Quamvis / enim cujusque rei veritas, propriè loquendo, sit ipsa rei natura, de qua majus et minus affirmari nequeunt, nihilque ei addat evidentia, quæ tantum intellectum respicit, cujus solius ratione res vel clara vel obscura, id est, vel intellectu facilis est vel difficilis ; nihil tamen obstat quominus gradus evidentiæ constitui possint, non tantùm ratione intellectus humani generaliter considerati, sed etiam habità ratione intellectus singulorum.

Non ignoro, Vir clarissime, singulas fere Christianorum Sectas dogmata, quibus à se invicem distinguuntur, pro tam manifestis, claris, atque indubitatis habere, ut videantur sibi circa ea vel solum ambigentes ad ipsum solis jubar cæcutire ; in quo excipiendi non sunt Romano-Catholici, qui quamvis asserant fortiterque defendant imparem esse maximam Christiani orbis partem discernendis in negotio Religionis à vero falsis, contendunt tamen Ecclesiæ Romanæ authoritatem se tanta cum luce in omnium etiam indoctissimorum oculos ingenere, ut non dubitent quotquot eam non agnoscunt, conclamatæ obstinationis reos agere 5.

Quamvis verò non libeat omnes omnium Sectarum doctrinas et dogmata lustrare, atque de singulorum disserere evidentia ; juvat tamen quæ pro Ecclesiæ Rom. authoritate ab ejusdem asseclis adferuntur, breviter expendere, ut ex eo manifestum sint, quo jure dimidium Christiani orbis ob non agnitam istius Ecclesiæ authoritatem ab ea contumaciæ damnetur.

Et primò quidem, demus liberaliter Ecclesiæ Rom. notionem in hac quidem controversia ambiguam non esse, eaque non solummodo eam Ecclesiam denotari quæ Romæ colligitur, sed Ecclesiarum ei conhærentium universitatem, quarum conspicuum caput sit Pontifex Romanus ; et cùm de authoritate quæstio est, per Ecclesiam Rom. intelligendam esse Præfectos eam in legitimo Concilio repræsentantes, quibus demum potestas sit sub Episcopi Romani præsidio, de fidei dogmatibus statuendi, non cudendo nova, (id enim à rerum in Romana Ecclesia intelligentium mente alienum est) sed decernendo judicandoque quæ ceu divinitùs revelata in Ecclesia recipienda et tenenda sint. / Interrogare nunc mihi liceat Catholico-Romanum, sitne hæc assumpta, et ab hominibus confirmata, an verò cœlitùs data potestas ? Si prius, necesse est ut illa similis sit jurisdictioni ejus, qui etiam jus dicit cùm iniquè decernit, cujusque sententiæ quamvis injustæ parendum est ob utilitatem publicam. Et certè dubitari vix potest, quin multorum in Romana Ecclesia, et quidem fortassis non ex infimo subselliorum ordine, sententia sit, tantidem facienda esse Ecclesiæ quæ vocant decreta : quòd sicuti damnari nequit, quando necesse non est externam professionem vero animi sensui respondere ; ita ferri non potest in Religione quæ histrioniam damnat. Sin verò potestatem illam cœlitùs concessam, illique conscientiam subjiciendam esse contendant ; querere porrò libet quomodo de ea nobis constet. An ita est conspicua, ut fulgore suo in se oculos convertat, ad instar authoritatis Christi et Apostolorum, quam miranda naturæ vires supergressa visibilem reddebant citra ratiocinationem ? An Tridentini Patres, quando ævo proximè elapso, Ecclesiæ Romanæ undique status controversia movebatur, ejusque spernebatur authoritas, eam miraculis à contemptu vindicavere ? Nequaquam. Quomodo igitur illam asseruere ? Rationibus, et SS. Litterarum testimoniis. Audio ; sed quibus, et qualibus ? An tam claris et evidentibus, ut Romanæ Ecclesiæ adversariis assensum extorserint etiam invitis ? An ullibi in SS. Litteris traditum repererunt, Ecclesia Romana Ecclesia mea est, eritque semper dilecta, quam dignatus sum Spiritu meo, qui eam in rebus ad fidem spectantibus supra errandi sortem evexit ; eam auditote, ejusque decretis subjicitote conscientiam : an hæc ullibi, inquam, in SS. Litteris tradita invenerunt ? Minime gentiùm : dimidia enim Christiani orbis pars Ecclesiæ Romanæ authoritatem etiamnum spernit rejicitque, eam cultura reverenter, si unquam tali eam elogio honestasset Spiritus Sanctus.

Quid ergo ? de Ecclesiæ Romanæ privilegio questio est, quæ orbem Christianum scindit dividitque. In hoc judicio pars est Ecclesia Romana, et proinde judex esse non potest. Nam quamvis assertâ authoritate, reliquarum in Religione controversiarum judex foret non recusandus, in hac tamen de au / thoritate controversia judex esse nequit : privilegium alleganti ejus probatio incumbit. Argumentum petunt ex Matth. 16. Tu es Petrus, aliisque quibusdam Scripture locis, authoritatis Ecclesiæ Romanæ propugnatores. Quid verò ad hæc Protestantes ? Negant privilegium, de quo lis est, iis locis contineri 6. De sensu verborum inter partes controvertitur. Quis hanc litem discernet ? Non potest illam dirimere Ecclesia Romana, de cujus disceptatur authoritate. Ad principem ergo, id est, ad Spiritum Sanctum, verum et unicum privilegii sui interpretem, recurrendum foret iis, qui authoritate, eâque conspicuà et in terris loquente, opus esse clamitant ad decidendas controversias, petendaque illis esset ab eo Spiritu miraculorum virtus, quod omni exceptione majus foret testimonium. Adeò enim verum est eam locis, de quorum sensu inter partes non convenit, superstrui non posse, ut qui id tentet, perinde faciat ac si ex præmissis dubiis indubitatam elicere conclusionem conetur. Quamvis enim quæ ex SS. Litterarum testimonio argumenta depromuntur, non possint non indubitata videri, dummodo de eorum vero rectoque constet sensu ; pro incertis tamen habenda sunt, donec exploratum sit à vero sensu non aberrari ; de quo ut certior reddaris, eâ nimirum certitudine, quæ recipiendæ admittendæque authoritati sufficiat, id est, quæ erroris excludat possibilitatem, rursum aliâ authoritate opus est, quæ nullâ probatione indigeat. Si enim et illa rursum demonstranda foret, progrediendum semper esset ulteriùs, atque it frustra quæretur authoritas, in qua consistere et conquiescere tutò liceat. Ex quo meo quidem judicio manifestum est, non posse ex S. Scripturæ locis, de quorum disputatur sensu, asserendæ authoritati argumenta invicta peti, nisi confirmatâ priùs interpretationis authoritate, ad instar Salvatoris Christi, qui mortuorum resuscitatione aliisque mirandis suam antè authoritatem firmaverat, quàm Prophetarum de Messia vaticinia sibi applicaret ; quod exemplum si imitari potuissent Tridentini, et omnium Romanæ Ecclesiæ retro Conciliorum Patres, authoritatem sibi miraculis conciliando, jam dudum hæc lis sopita foret. Nunc verò cùm videant Protestantes, quæ à Romana Ecclesia authoritati suæ adstruendæ ex / S. Scriptura loca producuntur, ei asserendæ invalida esse, quia de eorum sensu disputatur ; jus sibi esse existimant, rationes rationibus opponendo, suam quoque interpretationem argumentis munire. Quod quidem certaen injustum videri non debet inter autoritate pares, quin imò audiendi potiùs sunt Protestantes, quàm Ecclesiæ Romanæ Doctores, qui contendendo indoctam multitudinem intelligendis SS. Litteris propter Linguarum et Scripturæ locutionum ignorantiam, prorsus imparem esse, omnes sibi ex Scriptura ardumentandi, et erudiendæ convertendæque plebi vias occlusêre, quarum certè nullam sibi recludunt distinguendo inter unius et multorum dogmatum intelligentiam ; quasi verò luminibus orbatus evolvendis multis voluminibus quidem non sit idoneus, sit verò legendis pagellis aliquot : quo nihil cogitari potest à ratione magis alienum.

Cum iis quæ de miraculorum necessitate disserui non pugnat Protestantium sententia, statuentium, intelligendæ S. Scripturæ sufficere debitam mentis attentionem, et Spiritûs Sancti illam illuminantis gratiam. Neque enim ego existimo, ad intelligendam Scripturam interprete nos indigere, cujus miraculis nixa sit authoritas : sed id ajo asseroque, ita comparatum esse cum authoritate visibili et in terris loquente, quæ Spiritûs Sancti privilegio supra errandi sortem sit evecta, ut vel disertis miniméque ambiguis verbis in Scriptura veluti digito monstrari debeat, vel conspicua reddi mirandorum patratione : ut enim ejusmodi authoritas eo innotescat modo, quo eam cognosci debere volunt Romano-Catholici, id verò est à ratione alienum. Cùm enim ex Romano-Catholicorum mente, Ecclesiæ Romanæ authoritas ratiocinationis vicem supplere debeat, et investigationis nos molestià liberare ; ratio sanè postulat ut illa authoritas citra discussionem tam sit illustris et conspicua, quàm olim fuit Christi et Apostolorum : quamvis enim non arroget sibi Ecclesia Romana novorum dogmatum cudendorum potestatem, sed statuendi tantùm quæ in Ecclesia seu divinitùs revelata tenenda sint ; necesse tamen est ut de eo decernendi authoritas tam sit indubitata, quàm Christi et Apostolorum quæ miraculis innititur. Neque enim ad / rem quicquam facit, quòd assertâ semel miraculis SS. Litterarum authoritate, Ecclesiæ Romanæ quoque authoritas (quam SS. Litteris traditam esse contendunt Romano-Catholici) adstructa videri debeat. Nec enim sufficit miraculis subnixam esse Euangelii authoritatem, ut de Ecclesiæ Romanæ authoritate nobis constet : sed necesse est ut verborum, quibus eam contineri volunt, tam clarus et manifestus sit sensus, quàm nobis est manifesta Euangelii asserta miraculis authoritas : quâ authoritate ducti, Prophetarum de Messia oracula Christo applicamus, applicaturi quoque verba, Tu es Petrus, etc. Dic Ecclesiæ, et similia Ecclesiæ Romanæ, simul ac eâdem nobis ratione constiterit, talem esse Spiritûs Sancti mentem.

Quid ergo ? An nihil admittendum quod non eâ in S. Scriptura traditum sit evidentiâ, ut de eo dubitare non possis ? Sic est, scil. tanquam ad salutem necessarium ; nam in talibus certitudinem postulamus, quæ nos ab errore tutos præstet, sed non aliam tamen quàm quæ ab evidentia oriatur Spiritûs Sancti juncta auxilio ; non quæ authoritate promanet in Ecclesia loquente, et errantium sorti exempta : eâdem planè ratione qui certi sumus nos circa primas notiones, et æternas quas vocant veritates, decipi non posse, quando ad earum evidentiam animum advertimus. Quamvis primæ notiones luce suâ naturali aliter mentem compleant, quàm loci alicujus evidentia, quæ ex verborum non naturaliter, sed ex instituto significantium nascitur complexu ; negari tamen nequit eam inesse Scripturæ locis, quorum ad salutem necessaria est intelligentia, claritatem, ut adhibitâ animi attentione, cui auxiliatur Spiritus Sanctus, eorum sensus indoctis juxta ac doctis planus sit atque intelligibilis. Neque enim quæ plerumque à Romano-Catholicis moveri solet circa Versiones difficultas tanti nobis esse debet, ut propter eam de S. Scripturæ in necessariis evidentia sententiam deseramus. Nam quod asserunt, authoritate opus esse, quæ de traductionis integritate, pronunciet, perinde est ac si in testimonio ultra testium scientiàm et integritatem, authoritatem requiras, que vim ei addat ; quo nihil est absurdius. Ex quo manifestum est, cùm / traductio nihil aliud sit quàm linguarum peritorum de verborum atque locutionum significatione et sensu testimonium, ad ejusmodi testimonii fidem nihil desiderari quàm testium linguarum peritiam, atque integritatem ; nec magis opus esse ut de depositionis istius veritate certus sis, teipsum linguas callere, quàm necesse est ut de re gesta testimonio fidem adhibeas te ei interfuisse.

A Ratione quoque auxilium hac in parte petunt Romano-Catholici, clamitantes in bonitatem atque divinam providentiam injuriosos videri, qui negant Deum authoritatem in terris constituisse conspicuam et nullis obnoxiam erroribus, quam tanquam ducem sequendo, certus sis te nunquam à vero aberraturum. Se præterquam quòd modulo suo metiantur supremi Numinis providentiam, eamque votis suis accommodent, sibimet quoque obloquuntur, dum Ecclesiæ suæ authoritatem argumentis à divina petitis providentia asserendo largiuntur, eam esse Christianæ Religionis privilegium, et novissimorum temporum felicitatem, quasi divina providentia anteactis et ultimam hanc periodum antegressis temporibus curam humani generis abjecerit.

Sed videamus, rogo te, quomodo divinam providentiam in hoc negotio extollant Catholico-Romani. Ajunt illi, præsumendum non esse de Dei bonitate, ut rem omnium pretiosissimam intellectûs nostri commiserit imbecillitati ; sed existimandum esse Deum Opt. Max. authoritatem in terris constituisse, quæ supra errandi evecta sortem, nobis ad æternitatem viam commonstret, quæque examinis nos liberet molestiâ, et ab errandi periculo tutos præstet. Verùm rogati ut ad eam nos manu ducant, ad alios nos duces remittunt, rationem scilicet et Scripturam, ex quibus ratiocinando eruenda sit authoritas, quam divina providentia instituerit, non tantum ut ratiocinandi nos labore eximeret, verùm etiam ne nos in re tanti momenti nostræ permitteret fragilitati : quæ manifesta est repugnantia. Sed quænam est illa, quæso, ratio quam nobis ad investigandam authoritatem veluti ducem commendant ? Non alia quàm quæ dictet injurium videri in divinam providentiam, qui existimet Deum æternam animarum salutem hominis exa / mini et judicio commisisse, dum ipsi interea authoritatem ratiocinationis luce dignoscendam esse contendunt. Ad quam verò Scripturam nos remittunt ? Ad libros qui ex illorum sententia authoritatem suam, ratione nostri, debent authoritati Ecclesiæ, quæ nondum à Protestantibus agnita nullam apud eos, ipso Romano-Catholicorum judicio, Scripturæ authoritatem conciliare potest. Neque sufficit ut SS. Litterarum testimonio de authoritate Ecclesiæ Romanæ persuadeantur Protestantes, ab illis istarum authoritatem recipi : nam quod à sola adversarii concessione petitur argumentum elidende exceptioni quidem non est invalidum, at ad probandam rem controversam, ipsius ex pugnantis judicio, nullum habet robur.

Notæ porro quas recognoscendæ Ecclesiæ Romanæ authoritati Protestantibus indicant, non solum re noscendà multo sunt obscuriores, verum sunt etiam tam difficiles, ut priùs omnium artium disciplinarumque consequaris scientiam, quàm immensum illud notarum pelagus emetiaris.

Ex quibus apparere arbitror, non eò usque suspicionibus indulgendum esse, ut contra omnem verisimilitudinem et charitatis leges præsumatur à Protestantibus ex obstinatione rejici authoritatem, quæ uti par est firmata assertaque compendio ad cœlum duceret. Quamvis enim existiment, visum fuisse Deo Optimo Maximo, ut non nisi per salebras viarumque asperitates ad beatorum sedes contenderent Christiani ; fatentur tamen haud illibenter, siquidem voti hæc res esset, nihil fore optatius quàm amœnum ad cœlum iter, nihilque desiderabilius quàm tam veritatis investigandæ studio, quàm affectuum dominandorum molestiâ nos liberari. Quod sanè argumento est et quidem fortissimo, non ab aliud Ecclesiæ Romanæ authoritatem à Protestantibus non fieri pluris, quàm quòd ignoti nulla sit cupido : licèt enim Ecclesia Romana satis conspicua sit et illustris, atque famâ super æthera nota, latêre tamen in abdito ejus censenda est authoritas, donec à Deo in lucem protrahatur prodigiis et miraculis, quibus fidem non habere desperatissime sit pertinacie ; cujus certè Protestantes non tantùm rei agi nequeunt, sed etiam /

laudi illis ducendum est, qùod majorem salutis suæ rationem habeant, quàm ut ignotum sibi cum erroris periculo ducem sequantur.

Non ignoro, Vir Clarissime, quantopere Protestantium de necessariorum evidentia sententiæ obstet Sectarum inter illos multiplicatio : ingenuè enim confitendum alterutrum est, vel non facilem esse necessariorum intelligentiam, vel ob dogmata non necessaria scissos divisosque Protestantes ; quorum postremum ego quidem largiri malim, quàm instaurate Religionis deserere principia : adeò enim verum est, vel meritò desiderari authoritatem in Ecclesia de credendis pronunciantem, sed nunquam inveniendam ; vel ad salutem creditu necessaria redigenda esse ad articulos et numero paucos et intellectu faciles 7, ut fatendum sit tertium aliquod frustra sperari.

Per articulos ad salutem necessarios, hoc quidem in loco, alios non intelligo, quàm qui ab omnibus et singulis sub æterna damnationis pœna sint recipiendi. Cùm enim ampla et diffusa sit rerum divinarum scientia, dubitari nequit quin plura investiganda penetrandaque sint naturæ et doctrinæ dotibus instructis, et abundantibus otio, quàm indoctis et naturâ stupidis, quibusque in re angusta constitutis, manibus parandus est victus. Priores ob talentorum sibi concreditorum abusum et neglectum proculdubio Deo pœnas dabunt, à posterioribus non exigendas. Ex quo patêre arbitror, posteriori sensu necessaria non in puncto consistere, sed suam habere latitudinem soli Deo cognitam, quod de absolutè necessariis dici non potest.

Orandus rogandusque est Deus Opt. Max. ut Protestantium molliat flectatque animos, quò depositis partium studiis, tandem sibi mutuò reconcilientur, non ut numero et unitis viribus Romano-Catholicis sint formidini, sed ut hos sanctum incessat tantis sibi adjungendi corporis desiderium, ut unum fiat corpus Orbis Christianus, non violentiæ et tyrannidis, sed charitatis spiritu animandum regendumque.

Vides, Vir Clarissime, quàm longè me à scopo abduxerit quo semper flagravi persecutionis circa divina à publica Religione dissentientium odium. Facilè enim animadvertes non aliud mihi propositum fuissè, quàm de nuperis Angliæ motibus te per Literas certiorem reddere : sed cùm materæ affinitas occasionem mihi offerret animo meo morem gerendi, non potui non illam arripere. Vale.

Londini 2/12 Septembris 1685

Tui Studiosus,

H. V. P.

H. V. P. Epistola

 

POSTSCRIPTUM.

Vir Clarissime,

Hæc mea quæ scripsi relegentem inquietudo subiit, quomodo quæ de Magnæ Britanniæ Rege dixi à te acciperentur. Quamvis enim te æquum satis judicem cognoscam, vereor tamen ut facilè concoquas quas magno Principi, ob professionem Romanæ Religionis, tribui laudes. Me verò hæc pensiculatiùs considerantem adeò eorum quæ dixi non pœnitet, ut etiam de eo plura dicenda fuisse existimem. Nam etsi Romana, qualis nunc est, Religio, non paucis sit contaminata erroribus, non arbitror tamen tam esse abominandam, ut qui ejus professione, etiam cum discrimine conscientiæ litat, ob eam animi constantiam et generositatem non saltem dignus videri possit (ignosce vocem meriti usurpanti) aliquo terrenæ felicitatis præmio. Non ignoro quidem, Vir Clarissime, non tantùm laudem nullam, sed ne excusationem quidem mereri, qui duce et impulsore conscientiâ, atrocia et impia designaverit ; sed id ajo asseroque, tanti apud Deum esse conscientiæ obtemperandi studium, ut nisi actionum manifestâ et lumine naturali cognitâ turpitudine fœdetur, (quod certè de professione Romane Religionis dici nequit) Deum non rarò habeat remuneratorem. Quibus cum accedat Religionis publicæ tuendæ propositum, non possunt non hæc omnia æquis rerum æstimatoribus preclara et laudabilia videri. Et certè, tantùm abest ut Principis Religio meritùo cuiquam formidanda sit, ut non tantùm Regni Primores et Magnates, et quotquot honore et dignitate præstant, sed privatæ etiam vitæ, verùm sedatæ mentis homines, sibi gratulentur Ecclesiæ suæ felicitatem, cui sub Romanæ Religionis Principe liceat esse tam beatæ, quàm fuerit unquam sub Regibus qui eam palàm profitebantur.

Iis quæ in litteris dixi de remediorum, quæ nunc conver / tendis reducendisque ad Ecclesiam errantibus adhibentur, pernicie, addendum est, talia remedia affectus commovere, quorum perturbatio impedit ne mens rationi malorum patientium ob veritatis professionem suadenti obtemperet. Fateor equidem regendis pravis affectibus spem metumque prodesse, quia quorumdam affectuum commotione opus est, ut indomiti, eâ tumultuatione veluti fræno, coerceantur. Ita enim comparatum est cum humani corporis machina, ut affectibus, qui homines transversos agere solent, frænandis domandisque aliorum opus sit auxilio. Ita suppliciorum metus, et præmiorum spes, concupiscentiam et libidinem, alieni appetentiam, et sui profusionem superabunt, siquidem in hac affectuum pugna victoriam reportent illi, quos spes metusque concitaverint. Verùm cùm ad indagandam eruendamque veritatem affectibus silentium et quies imperari debeant, manifestum est ea quæ mentem propensione naturali in eam inclinant partem, quæ sensibus blandiatur, examini obesse. Eo enim ad examen accedendum est animo, ut non aliud desideres quàm solam veritatem etiam cum incommodo tuo triumphare ; quod vix est ut ab iis speres, quibus Religio spe metuque sustentata obversatur, dum contraria carceris et tormentorum horrorem incutit.

Quod de animadversionibus et castigationibus divinis dixi, eas ad vitæ quidem emendationem, sed nequaquam ad tollendos adimendosque menti errores, conducere, adeò verum est, ut ejusmodi etiam adversa hominem in erroribus confirment. Solent enim plerumque morbo conflictati, se ipsos neglecti officii reos peragere ; et non rarò videas qui pro valetudine vota nuncupant, Catholico-Romanos Sanctæ Virgini dona votiva persolvere, et Protestantes valetudini restitutos concionibus sacris frequentius interesse : at nunquam videas vel hos, vel illos adversis liberatos sententiam mutare.

Quod de controversiis, quibus à se invicem segregantur Protestantes, scripsi, verissimum existimo : nam carum mementa uti par est librantibus facilè apparebit, tanti non esse, ut propter eas separari disjungique debeant. Quantillùm enim est quod Reformatos à Lutheranis dividit : questio scilicet propemodum sola de præsentiæ corporis Christi in Cœna Domini ; quæ controversia quanti facienda sit, profitentibus in primis commemorandæ Salvatoris morti institutam esse Cœnam, partium securus facile æstimabit. Pontificiorum de oblati panis per consecrationem in corpus Christi conversione dogma, à Reformatorum sententia longius recedit : nam quamvis feer eundem, et quidem fortassis graviorem errorem errent Lutherani, non tantùm destruendo corporis Christi naturam, sed etiam illi presentiam tribuendo, quæ non nisi spiritui, et quidem tantum perfectissimo competit ; Pontificii tamen longiùs abeunt ab institutionis Cœnæ Dominicæ scopo, non tantum imperando panis Eucharistici adorationem, sed et convertendo mortis Salvatoris commemorationem in sacrificium, quo Numen profitetur viventibus pariter et vita functis, sed nondum doloribus ignis purgatorii defunctis, et liberatis.

Quam exiguum verò est quod in Angliæ hoc regno Presbyterianos quos vocant à publica ejusdem regni Ecclesia disjungit, rituum scilicet quorundam differentia, et forma Ecclesiastici regiminis. Tantinè ergo interest panem Eucharisticum assumas humi prostratus et flexis genibus, an verò mensæ accumbens detecto capite, dummodùo genuflexio illa reverentiæ tantum signum sit, nequaquam verò adorationis significatio, doscilicet sumptæ sensu quo Theologis usurpatur pro solo Numini debito honore. Quid verò refert Ecclesiæ, an per Episcopos, an verò per Presbyteros regantur, modò absint typhys et tyrannis.

Quæ apud Batavos, ineunte hoc seculo, de divina Predestinatione et gratia, eique annexis capitibus, tantis animorum motibus agitatæ sunt controversiæ, per Synodi Dordracensis sententiam decise quidem sunt 8, sed adeò non finite, ut ne sopitæ quidem sint. Verùm quotquot sincerè pacis amore cuduntur, dolent in hoc animorum divortio instauratæ Religionis vicem, et vota nuncupant pro fraterni amoris redintegratione, de qua desperandum non est.

Difficilior non tantum est, sed penè desperata Protestantium cum Romano-Catholicis reconciliatio ; cujus abjicienda spes erit, si Pontificii quam semel ingressi sunt viam, pergant / porrô insistere. Cùm enim possent cum Catholico-Romanis in gratiam redire Protestantes, accipiendo conditiones quas illi ferunt tanquam victores victis ; haud ita judicatu est difficile, quid de pacificatione hac sperandum sit unquam. Recusant Romanenses æquis conditionibus et justis legibus Religionis hoc bellum componere, sed petunt à Protestantibus quod non iniquum tantùm est, sed cujus etiam præstatio non est in eorum potestate : non alio enim pacto eos in gratiam recipere volunt, quàm si omnibus Romanæ Ecclesie placitis sine ulla exceptione astipulentur ; quæ conditio non tantùm justa non est, sed ne possibilis quidem. Non dubitant Reformati ; (quod exemplum sit instar omnium) qui dogma Transsubstantiationis (liceat in re absurda barbarâ voce uti) non solùm SS. Litteris sit contrarium, sed etiam ab omni ratione alienum. Cùm enim ex Reformatorum sententia, eâque verissimâ, corporis natura consistat in extensione, tam repugnat corpus non extensum animo concipere, quàm hominem sine anima et corpore, quæ ejus naturam constituunt ; quam pugnam Reformati existimant componi non posse divinæ potentiæ interventu, ad quod asylum frustra in hoc negotio confugiunt Pontificii. Cùm enim divina vis et potentia ad ea tantùm se extendant, que ab ipsa divina mente ut possibilia concipiuntur ; manifestum est ea quæ ut naturæ possibilium repugnantia divino intellectui objiciuntur, ab infinita potentia effici non posse : quod certè non est potentiam, quæ terminis caret, limitibus circumscribere, sed tantùm asserere, in non entia (nam et possibilium etiam non existentium quædam est essentia) non tendere divinam potentiam. Ita Deus quod effectum est infectum dare non potest, (sit venia locutioni, nam malè dicitur quæ possibilia non sunt à Deo effici non posse) nec efficere ut res sit et non sit eodem tempore, quæ divinæ quoque naturæ repugnant. Nam cùm in voluntate divina dependeat omnium rerum existentium natura, quis non videat tantundem est affirmare rem esse et non esse eodem tempore, ac asserere Deum idem simul velle et nolle ? quæ manifesta est repugnantia, ad quam reduci potest et debet Pontificiorum dogma, de quo nobis nunc sermo est. Cùm enim ita Dei voluntate constituta sit rerum / natura, ut extensio sit corporis proprietas essentialis ; quis non confitebitur, si Deus corpus efficeret non extensum, rem fore et non fore eodem tempore, id est, corpus et non corpus, atque adeò futurum ut Deus idem velit et nolit simul ? Quæ de voluntate divina dixi in eorum gratiam disputavi, qui quamvis non asserant Deum ante constitutam rerum naturam potuisse corpus condere sine extensione, id tamen negare non audent, veriti ne injurii sint in divinam potentiam, quæ non tantùm ipsam creationem, sed etiam creandi propositum, quamvis et ipsum æternum, ordine naturæ antecessit. Sed rem rectè æstimantibus dubium non est, æternas ari rerum ideas, id est, æternas veritates, quæ certè à Deo non dependent quemadmodum rerum productarum existentia, quæ non aliam sui originem, et perpetuam causam agnoscit ; quàm divinam voluntatem 9. Ex quo quidem sequitur, cùm pro æerna habendum sit veritate, corporis naturam in extensione consistere, Deum postquam apud se statuit rerum condere naturam, non potuisse aliter eas, quàm secundùm æternas illarum ideas, veluti totidem typos et exemplaria, formare.

Sed quo tendunt hæc ? Non aliò, Vir Clarissime, quam ut perspiciant in Romana Ecclesia rerum intelligentes, et moderati, quorum non exiguus est illacrymantium miserande Reformatorum sorti numerus 10, inauditum esse non aliam superesse consciendæ pacis viam, quàm bonæ mentis ejurationem, quâ solâ redimenta sit Romano-Catholicorum gratia. Rogo enim te, Vir Clarissime, cui pax Christianorum curæ et cordi est, obtestorque per Deum immortalem, an citra turpitudinem et infamiam, et qui omnibus his major est divini Numinis contemptum, rectâ manente conscientiâ Protestantes pacisci possint in Ecclesiam Romanam reditum publicâ professione eorum quæ ceu falsa damnet testis ? Quid ergo, an nulla restat conciliandæ pacis via ? Restat sanè, sed non alia quàm sola opinionum fundamentum salutis non convellentium tolerantia. Suntne igitur quædam Pontificiorum, etiam quæ divortio causam dedere, dogmata, quæ ferri possent ? Sunt certè, et meo qui / dem judi/cio complura, sed à superstitionis sordibus repurgata, quibus instauratæ Religionis squallebant initio, et quæ in quibusdam etiamnum regionibus horrorem incutiunt. Verùm cùm nulla mutuæ tolerantiæ spes assurgere possit, quamdiu Romano-Catholici non alia pro tolerabilibus habent, quàm de quibus nihil pronuntiavit Ecclesia Romana, cujus ex eorum mente standum est authoritati, quæque nihil eorum quæ separationi causam dedere in Concilio Tridentino indecisum reliquit ; frustra de reconciliatione sermo instituitur inter partes immenso à se invicem spatio distantes sine ulla vel minima spe appropinquationis, cùm Romano-Catholicis sententia stet firma et immota, sese loco non movendi, Protestantibus verò totum quod interjectum est spatium cum salutis, uti existimant, dispendio et jactura non emetiendi, referendique pedem in eum locum ; ex quo se in majoribus suis ejectos queritantur. Iterum vale.

FINIS.

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 196600

Institut Cl. Logeon