[La Haye, le 20 novembre 1685]

Insigni, ac literatissimo D. Baÿl

Joannes Flud a Ghilde 1 Hagiensis s[alutem] p[lurimam]

Satis, molestus, atque inverecundus nimium haud dubie videor, qui ignotus numquam visi aures littteris meis percello. Sed, qualiscunque tandem visa fuerit, causa veniens (opinor) scribenti merebitur. Cum enim ante dies haud ita multos libellum tuum amoenissimum, qui Reipublicae Literariae, quam vocas, res proximo mense Octobri gestas, atque adeo in iis

Quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non

Plenius, ac melius Chrysippo, et Crantore dicit 2,

perlegerem, diutius iis, qui persecutionem Gallicarum mentionem faciunt, immoratus coepi festinante, nec id agente calamo carmina nonnulla chartis illinere, quae tandem in justae Orationis numerum crevere. Scriptionis id genus H. Grotio 3 ac Barlaeo 4 nostris, nec non Jano Douzæ 5, et Joanni Secundo Hagiensi 6, quin et Sammarthano vestro 7, qui sub Turcis viventium Orationem quondam conscripsit, denique et aliis haud omnino inusita tum comperio. Carmen id nunc tibi transmitto, qui antea Epistolam de immenso illi frigore, et calore, D. Briot 8 transmisi : quod si tibi satis dignum videatur, poteris suppresso scriptoris nomine, libro, quo mensis Novembris memorabiliora relaturus es, inserere 9. Quod si feceris, plurimos viros satis probatae doctrinae, ac morum, qui Orationem illam jam legere, obstrinxeris : me vero tibi semper quam addictissimum habebis. Tantum autem abest, ut quispiam me id ipsum ob inanis gloriae captationem a te petere credere possit, ut vel eo solo convincatur, quod nisi non addito nomine quicquid hoc est scriptionis in publicum prodire permittam : adeo ut ne D. Briot quidem conscium velim. Nunc de ipso carmine non nihil addam, data occasione, praesens praesenti de eodem plura dicturus.

Exordium si satis magnificè de Rege loquatur, considerandum reum damnatum, ac jamjam plectendum, si ante necem audiri cupiat, omnem [sic] in eo futurum, ut per laudantia, ac fere adulatoria Judicis (praesertim vani, et iniqui) aures et benevolentiam sibi conciliet. Textus Biblicos, ac Patrum dicta quantum fieri decuit, inspersi, sed videnti frustra ea narro. Deinde et in tuo libello post meum carmen posses adjicere, quod, quisquis ille est, scriptor 10 vitae / ac rerum gestarum Christopheri Bernardi a Galen Episcopi Monasteriensis gallice p. 137 hisce narrat : Monsieur de Sully dit dans ses memoires, que Henrÿ IV emprunta des Etats, avant que d’étre paisible en son Roÿaume, 9275400 florins. Cette somme est considerable, et peut estre que sans cela on ne verroit pas aujourd’huy sa posterité sur les Lÿs. Nostri profecto Ordines Henrico Quarto tantam pecunia vim non tam intuitu Regis Gallici, quam Reformati, mutuam dedere. Quis enim reformatus fidat Regi Papae, ejusque assectis addicto ? Denique nihil, Vir Praestantissime, reperies cujus non manifestam queam expositionem proferre. Si itaque mea tuis jungi digna judices, typothetarum errores accuratius excutias velim, quos ego homines vehementius extimesco. Vale, Vir eruditissime, meque ama virtutum tuarum ac ingenii cultorem religiosissimum.

Hagae 20 Novembris 1685

Si ad me literas des, ita inscribantur

Mr Mr. J. Flud van Ghilde
wonende in de Nieuwe brestraet, bÿ de Prince-graft Hage &c.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260359

Institut Cl. Logeon