[Rotterdam, le 29 decembre 1685]

Viro doctissimo et diligentissimo Th[eodoro] J[anssonio] ab/ Almeloveen/ P[etrus] Bælius s[alutem]

Accepimus simul ni fallor tu quidem literas quas heri tibi misi1, ego vero non modo epistolam suavissimam sed etiam fasciculum casaubonianarum2, tuumque ultimum tractatum quibus me affecisti quæque ut intelligo ex tempore scriptionis literis tuis3 apposito, mihi transmitti curaveras ante 3 septimanas. Mirari subit unde factum fuerit quod munus adeo egregium tarde omnino ad me venerit, nec solum miror sed etiam vehementius doleo ob retardatam lætitiam utilissimæ lectionis, et gratissimæ commemorationis quam exhibere potuissem in diario hujus mensis. Cujus quidem rei occasio jam prorsus me deficit quippe qui coronidem imposuerim hodie operibus hujusce anni, Velim nolim oportet ut in anni sequentis quem faustu[m] / et latum apprecor mensem primum amandem excerpta honorifica libri tui4. Macte ista virtute Vir erudite, et perge rempublicam literariam tuis augae lucubrationibus

Quod spectat possessorem epistolarum, vidisti ex mea epistola novissima quàm ille sit morosus hac super re5. Misi quam primum eas ad d[ominum] Pielat6 cum tua epistola ut doceat ipsum rem totam. Atque ut opinor nullus posthac habebitur sermo de illo negot[io] Gratias ago amplissimas pro tuo egregi[o] tractatu quo me donatum voluisti, consuendum curo cito cito ut tanto citius evolvam. Vale et me ama. Dabam Roterodami die 29 dec[embris] 1685

A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen/ docteur en medecine/ A Amsterdam

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261370

Institut Cl. Logeon