[Rotterdam, le 24 fevrier 1686]

Viro doctissimo et humanissimo/ Theodoro Jans[sonio] ab/ Almeloveen/ P[etrus] Bælius s[alutem]

Quas ad me dedisti literas ante sex septemve dies, ea sanè mihi haud ita multo post redditæ sunt 1 cum adnexis decem primis foliis lucubrationis deckerianæ cujus 2am editionem debiturus est tibi orbis literatus 2. Ingratum illud quidem mihi contigit quod audiverim ex tuis novissimis epistolam Blari 3 ex epigraphe commendata[m] non venisse in tuas manus, nam vidisses in ea aliquas emendationes ad eas paginas pertinentes quæ jam typis mandatæ sunt. Videbis autem Vir amice quid mihi animi sit. Stat semper ad te scribere epistolam in qua annotentur quædam quæ secus quam decet tradita sunt à Deckerro quædam suppleantur. Brevis illa erit admodum, et erga autorem humanitatis et cultus plenissima, unde spes sit evidens non illum ægre laturum quod à me fiet. Ea epistola si tanti est appendicis loco ad calcem libri referri poterit nisi tu Vir docte dissentis. Sed ut illud fieri possit necesse erit ut postquam cuncta folia fuerint impressa ocyus ad me mittantur, et interim tabulæ nominum operam dabunt typographi mox ego epistolam meam contexam et tibi mittam ut tempore requisito imprimatur. Vale plurimum et me ama, musis et libro te carum valde commendo. Dabam Roterod[ami] sexto kal[endarum] mart[ii] 1686

Valde placet mihi quod perlecto libro Placcii 4 mihi hucusque inviso quædam parare cupias miscellaneis tuis hac super re inserenda. Si quid ego colligere valeam libens suppeditabo. Interim hoc adjicio non posse me epistolæ meæ operam dare prius quam viderim an menda prior[is] editionis conecta sint ab ipso auctore in 2. Hoc ca[u]sæ est cur folia mecum communicari omnia veli[t] sed non erit typographi mora • timenda. Unus et alter dies mihi satis erunt.
 

A Monsieur/ Monsieur d’Almeloveen/ docteur en medecine/ A Amsterdam/ cito

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260359

Institut Cl. Logeon