[ Latin ] Lettre 576 


Voir aussi
[Hambourg le 17 juin 1686]

Viro nobilissimo amplissimo et clarissimo • Bayle/ Roterodam[i] professori Ottho Sperling s[alutem] d[at]

Mirabar equidem inter tot • sedulos rerum novarum quos hodiernum seculum produxit neque in anglicis nec gallicis aut belgicis nec in Germanorum ephemeridibus hactenus comparuisse illim quod nulla ætas vidit nec fortè videbit ampliùs maris borealis fœtum. Monocerotem 1 inquam bicornem servatur illius piscis caput binis cornibus insigne adhuc apud nos Hamburgi : ubi a quamplurimis stupendum illud naturæ ostentum oculis et manibus tractatum fuit in capsulâ suâ nitidissimè repositum a chalcographis et poëtis non unâ vice expressum et posteritati commendatum ut iterum mirari subeat ad neminem vestru[m] rarissimi hujus animalis notitiam etiamdum pervenisse cum persuasum habeam si pervenisset certatim vos elogiis vestris in omnes mundi cardines illud prosecuturos fuisse. Hujus animalis capti historia sic se habet. Nosti quotannis ut e Belgio vestro sic etiam Hamburgo et ex aliis oris naves imò classes integras Gronlandiam versus exire et capturæ cetorum operam dare quod mercatores ex illius piscis adipe operæ pretium facere didicerint. • Nosti monocerotes etiam in eodem mari amico capi et ista quæ passim inter ostenduntur / a Magnatibus cornua piscis esse non quadrupedis terrestris. Contigit itaque anno 1684 cum Hamburgenses solitam piscaturam in illo mari exercerent in navi quæ insigne habebat aurei Leonis et cujus rector erat Dietericus Petersen hunc piscem captum • et advectum esse Hamburgum circa mensem septembrem quando redeunt a capturâ Mitto capitis et cornuum insertorum effigiem accuratè satis expressam nisi quod ligneum obscuros et inamœnos • ductus reddiderit. Belluæ totius longitudo integra fuit 22 circiter pedum nam ita observant isti qui expeditionem • in hanc provinciam • suscipiunt cornua longitudine corpus bis superare quæ quoniam in hoc pisce septem pedum existunt corpus • 4decim pedum effecit quod • dissectum et excoctum oleum longe subtilius et melius quàm quod ex vulgaribus balænis excoquitur • præstitit. Cornu quod in capite acuminato solet unicum excrescere et prominere in hoc pisce diodénti [ sic] • et ab utrâque parte rostri exeuntia habet singula cornua cum non nisi unum e media regione rostri procedens hactenus in ejusmodi piscibus visum sit. Distant ab invicem hæc cornua circa caput duorum pollicum latitudine et paulo ampliùs sed circa • finem et ad tredecim pollicum intervallum distenduntur. Infixa sunt capiti pedem unum et quod excedit. Sinistru[m] cornu longius dextro pedes septem et quinque pollices efficit quin et robustius novem pollices rotunditate versus caput præfert cum dextrum non nisi septem pedum longitudinem et octo pollicum adquisiverit. Motus • cornuum tendit non solùm in directum sed et supra se et infra cum opus est pugnos et lusus instituit bellua. / Caput duorum pedum longitudinem habet et quà latissimum est pedem unum cum dimidio. • Hæc illa sunt quæ hactenus ratione piscis hujus observari potuerunt • et mihi visa sun[t] ejusmodi quæ brevi satis epistolâ comprehendere possem • et apud curiosas et avidas rerum novarum locum aliquem mererentur si de illis monerem. Illud • ipsum autem si tuo suffragio juvare dignaberis non solùm mihi rem gratam facies sed et iis om[ni]bus qui tua scripta legunt releguntq[ue] breviter talis plane est hic noster díkerws qualè descripsit • Nicol[aus] Tulpius l[ibro] 4 Observat[ionum] medicar[um] c[apitulo] 59 2. Et quoniam Paulus Ludovicus Sachsius med[icinæ] D. Hamburgi Monocerologiam a[nno] C[hristi] 1676 edidit peculiarem et accuratam 3 ex eo peti poterunt quæ hic omittimus.

Vale • Dabam Hamburgi a[nte] d[iem] VII junii juliani an[no] aer[æ] christ[ianæ] CDDCLXXXVI. Tui Vir nobilissime studiosiss[imus]

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260378

Institut Cl. Logeon