De Rouen le 18 janv[ier] 1675

Quid senties amicissime Banagi, de ista latinitate ? parum aberit quin cachinnis me excipias tibi audentem scribere adeò ineleganter. • Forte admirationem tibi pariat istius barbariæ temporis illius recordatio, cùm te egregius dicendi arbiter [n]o[n] modo stilum meum non despiciebas, sed e[tia]m laudibus extollebas. • Mirum enim videri debet, ac prope dixerim, portentosum, unum et alterum annum / sic me mei dissimilem præstitisse, ut qui latinæ lingue usum haberem non poenitendum jam latina verba conando risum amicis moveam. • Sed vereor, ne tibi injurius sim, si meam infælicitatem tibi gaudio fore putem. Dico igitur, ingratum tibi futurum • quæ tua est amicitia, quod sic in pejus ruerim ; • atque adeò duplici no[m]i[n]e • has literas fore tibi molestas, tum quod agresti et rudi calamo sunt exaratæ •, tum quod viri tibi charissimi • ab equis, ut aiunt ad asinos delapsi calamitatem, tibi • ponent ob oculos1. Quæ mecum ipse reputans, • vix credibile quantis macerer ægrimoniis • eo magis quod • mea infacundia demorsis unguibus mihi constat. Haud enim unquam oratores celeberrimi plus operæ et sudoris contulerunt in libris suis condendis, quàm ego in conscribenda jejuna et pingui hac epistola. Exaruit mihi fons latin[it]atis, verba quæ olim injussa sese offerebant, vix • multo labore elicere possum ex intimiori capitis recessu, et ut o[mn]ia paucis complectar, suus cuiq[ue] voci labor • tribuendus est. Saltem si mihi adesset solatium quo tardiora ingenia • operosas lucubra[ti]ones commendant, dum quod olet lucerna[m] quod demorsos sapit ungues, tanquam exquisitâ eruditione refertum, et • perfectè emendatum venditant non equidem pessime mecum agi existimarem. • Sed longè aliter mihi evenit. Germanis recens / è patria profectis similis sum qui gallicè loquuntur ægerrimè juxta atque imperitissimè. Meministi multos te videre Genevæ tantis conatibus tria aut quatuor verba eaq[ue] pravè commissa proferentes, ut sudor ad imos manaret talos. Vidi egomet quosdam inter pocula (ubi solet e[ss]e lingua solutior expeditiorq[ue] • facundi calices quem [n]o[n] fecere disertum2) tam difficilè • tamque inconcinnè eloqui, ut eorum ca[us]a onus Ætna gravius • sustinere • mihi viderer, interdum mappâ risum vix compescere possem ; qui sane si me nunc aspicerent • graviter laborantem in contexendis literis mirum in modum inelegantibus, esset cur mihi par pari referent, risumq[ue] meum probè ulciscerentur. Legitur Sybarita quidam viso fabro totis lacertorum viribus ferrum tundente extemplo sudore maduisse3. Is si foret hoc nostrum fato dilatus in ævum haud sicco indusio videret me nunc • summa defatiga[ti]one animi sæpe caput scabentem, utq[ue] verbis utar satyrici

obstipo capite etc4.

phr[ases] po[eticæ] p.1625

• Quod si forte roges cur operosè nihil aga[m], cur nihil aliud q[ua]m magno conatu magnas nugas agam, • atq[ue] istud pro tua charitate admoneas, nihil e[ss]e ca[us]æ quamobrem latinè scribam, præsto e[ss]e linguam vernaculam quâ si [n]o[n] eleganter, saltem facilius explicare • possim animi sensa. Fuisse [n]o[n] ita pridem virum egregium /  • de quo illustrissimus Cospeanus, Lexoviensis episcopus6 et in Balzacianis epistolis multum celebratus, dicere solitus esset referente Costardo7, • quæ publici juris faceret • chariùs ipsi constare quàm ut ea ra[ti]one mandatum legis divinæ de charitate proximi præstare teneretur, • proinde si se autorem vellet, eum longè aliud selecturum in quo operam suam probaret proximo ; v[oir] dans Quintilien Or[atoriœ] instit[utionis] l.10. c.3 l’orateur Julius 2 affligé d’avoir eté 3 jours sans trouver l’exorde et la reponse q[ui] lui fut faite8. •

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261163

Institut Cl. Logeon