[ Latin ] Lettre 723 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 16 fevrier 1689]

Vir illustrissime

Multis de causis factum est ut diù omnino penes me retinuerim tractatum Thomasii de plagio literario 1, nam et significavit mihi clarissimus noster Bauldrius 2 • festinato haud opus esse, et præterea dudum est cùm glacies incœpit obstaculo esse ne remitterem tibi hunc librum. At jam non obstat, proinde remitto, gratiasque maximas ago, quod dissertationem de argumento amœnissimo, et varia lectione non indiligenter refertam utendam mihi dederis. Audivi autorem multis / novis collectaneis potuisse eam locupletare si typographus quispiam alteri editioni incumbere paratus ipsi occurrisset. Vellem sanè ut • alicubi occurreret.

Patiaris quæso, vir non minus summa hum[a]nitate quam eruditione pollens, ut abs te rogem indicium alicujus collegii historico-politici haud valdè prolixi 3. Cupiunt enim aliqui adolescentes qui nunc apud me philosophiæ operam navant, post absolutum hocce collegium, alteri studere cujus spe simul aliqua addiscant ad politicam, et simul ad historiam pertinentia. Extant sine dubio talia collegia typis mandata vel in Germania vel in illis provinciis ; commodissimumque erit / tum discipulis tum mihi uti ejus modi opere quod viva voce ego explanem, si enim ego tale quid compingerem laborandum esset plusquam mea valetudo postulat, et ipsis describendi molestia intolerabilis incumberet. Indices ergo, si placet, aliquod opusculum quod ipsi emere valeant ego explicare. Vale vir doctissime et me semper ama qui te et amore et observantia summa prosequor.

Dabat Petrus Bælius Rotterodami die 16 februar[is] 1689

 

Celeberrimo illustrissimoque/ d[octissimo] domino Georg[io] Grævio/professori dignissimo/ in Academia ultrajectina

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261362

Institut Cl. Logeon