30 januarii 1675

Vereor ( V[ir] C[larissime]) ne meam in te observantiam imminui credas quod diu tibi non scripserim. Sed noli, amabo, tam tristem de me induere opinionem, ut tibi unquam persuadeas labefactari posse cultum quo te semper prosequutus sum. Ea quidem est mea reverentia quam nullis indiciis prodam, quæque intra cordis penetralia solummodo vigeat. Nihilo tamen secius sic summa est ut ad eam nulla fieri possit accessio. Fovetur vivida tuorum meritorum recordatione literisque eruditissimis quas sæpe nunquam sine voluptate ac singulari operæ prætio, pervolvo1. Certe meorum studiorum columen (liceat id nominis tibi merito impertiri) coram alloqui haud sinunt fata mea. Tamen

Multa viri virtus animo multusque recursat

Mentis honos, hærent infixi pectore vultus,

Verbaque.2

Abest itaque à me ingratus animus, inest mihi semper sensus ac memoria tuarum virtutum. Sed ne sic quidem omni culpa carere me existimem, ni saltem epistolium ad te dederim, breve illud quidem pro cætera mea loquacitate, at meros amores ingenuumque cultum spirans. Et vero qui possem non te mirum in modum colere, quandoquidem replicanti mihi præteriti temporis memoriam, nulla [pars occurrit] cujus meminisse malim, quam ea cum ego adolescens te [a]etate provectum sæpius interviserem3. Cujus sermone ita tum cupide fruebar, quasi divinarem id quod evenit eo tempore exacto fore quo tecum consuesoerem nullum.

Cæterum quod de meo reditu in Galliam judicaveris vir clarissime scire aveo. Ubi primum me rationibus meis eo adactum sensi, nihil mihi fuit antiquius quam parentis ea super re non solum expiscari / sententiam, sed etiam mandata obsequiose petere4, sicque significari rem totam amicorum consiliis, tuis præsertim permitteret. Factum est, sive literarum jactura, sive alia de causa, ut ne verbo quidem mihi responsum fuerit5. Proinde cum diutius præstolari responsa, non mihi esset integrum. Quod felix faustum fortunatumque sit6, in viam me dedi Neustriam petiturus. Id ut satis prudentur factum tibi videatur, metuo.

Quorsum autem evasurum sit istud concilium7
8,

cujus fiducia susceptum est. Opportunum fortasse, quod bellico strepitu fremit universa Europa, nam inde fluxisse putant plerique quietem qua nunc fruitur Ecclesia nostra per Galliam9 ; nec dicas pacem instare, cum nuperæ de Germanis reportatæ victoriæ eos ad incitas redegerint, paratos quamvis fœdas conditiones accipere. Nam contra sic peritiores existimant, accensum fuisse vehementius bellum per recentem Germanorum cladem. Eos nempe tantæ ignaviæ dedisse documenta, ut spes Gallorum adauxerint, et vicinos omnes ad Germaniam ceu præde opportunam regionem invadendam proritarint10. Certe ut non negaverim Turennii egregiam sollertiam et fortitudinem singularem, ad victoriam maxima momenta attulisse, tamen illud pro certo affirmare ausim finibus Alsatiæ pulsos fuisse hostes

11.

Absit tamen ut de Gallorum strenuitate aliquid detractum velim, quorum frigoris, inediæ patientiam et in prælio alacritatem, tum et in primis Turennii sagacitatem incredibilem nemo satis digne laudaverit. Ne ipsa quidem invidia illi detrahere ausit :

Hærentem capiti multa cum laude coronam12.

Reditum in aulam maturat dux ille postquam pontem Argentoratensem fecit13 ne in posterum hostibus in Galliam irrumpere parantibus usui sit. /

Fuit hæc fundi nostri calamitas, haud enim unquam in eam Galliæ oram pedem penetrassent Germani ni Argentoratensos Gallico nomini præter jus et fas iniquiores per pontem suum tutum ac liberum transitum præstitissent14. Verbis assequi minime possum quot plausus, quot laudes manent Turenn[i]um, dum redit ovans sumpturus superbiam quæsitam meritis15. Fateor pacis spem multis injecisse hos prosperos successus, præsertim postea quam Rex scripto typis mandato16 significavit Suecicis Legatis, qui pacis agunt pararios, se de suo jure multum cessurum quo facilius bona pax quam primum toti Europæ reddatur. At hæ sunt artes aulicæ, ut sagaciores odorantur, quibus se a belli invidia in hostes exoneratum it Rex invictissimus. Nam quibus vel maxime allubescit bellum, si modo prudentes sunt, maxime dant operam ut pacis studiosi summopere videantur, ne si causa eliminatæ pacis crederentur, omnium a se animos abalien[ar]ent. Sed de his videant Politici.

Vale, Vir clarissime, meque tuo favore ac precibus juvare pergito.

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261172

Institut Cl. Logeon