[ Latin ] Lettre 731 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 26 juin 1689]
Amplissimo, Illustrissimoque Viro D. D. Gisberto Cupero P. Baelius s. p. d.

Facit Vir Amplissime summa Tua humanitas, et adversum me benevolentia, ut rogare abs te ausim in paucos dies usum libri cujusdam a Clarissimo Patino ante sex septem annos vulgat cui titulus Lyceum Patavinum 1, siquidem ille liber in tua sit biblioteca, prout mihi videtur / verisimillimum haud inscio Italos quosque eruditione præstantes, vel in Italia commorantes Autores, et in his vel præcipue Patinum, Tibi mittere solitos quidquid publici juris faciunt.

Vale Vir Amplissime Decus Patriæ et Reipublicæ Literariæ, meque obsequentissimum fovere pergito.

Dabam Rotterodami sexto Kal. Jul. 1689

 

Rogo etiam ut mihi indicare placeat an extet alicubi narratio de vita et scriptis Jo. Schefferi Upsaliensis professoris 2 ; sive elogium viri illius celeberrimi in quo catalogus librorum ab ipso editorum contineatur, et synopsis rerum ab eo gestarum prout id factum est quoad innumerabiles alios vires scriptis et doctrina inclytos. Nemini quam Tibi ea magis sunt perspecta, cui jam pridem magnum cum Suecis est literarum commercium.

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 166836

Institut Cl. Logeon