[ Latin ] Lettre 732 


Voir aussi [ Traduction ]
[La Haye, le 1 er juillet 1689]

Petro Baelio

Redditæ mihi sunt literæ, quas a.d. 6 Cal. Jul. Humanissimas dedisti, Vellem equidem desiderio tuo satisfacere possem ; sed Patini Lycæum patavinum forulos bibliothecæ meæ non exornat 1. Est mihi quidem cum viro antiquarum rerum perito, literarum commercium ; sed tot terrarum, montium, fluviorum, atque adeo marium sejuncti sumus, ut difficulter admodum nobis invicem libellos, quos edimus, dono mittere possimus ; atque, ut nosti, vix alia via Italorum vel eorum, qui in illa regione larem fixerunt, curas nancisci datur, bibliopolis nostris tam remotum commercium aspernantibus. / Accepit ille tamen Harpocratem meum 2, et aliquot dissertationes ac libellos mihi αντιδωρον misit, inter quos si etiam est Lycæum patavinum, feres illud a me, simul ac fasciculum, qui Venetiis hæret, recepero.

Ioan. Schefferi vitam editam esse ignoro ; sed catalogus librorum, quos in Suecia edidit et [p]aratos habuit, extat in libro, quem ipse composuit inscripsitque, Sueciam Literatam, seu De Scriptis et Scriptoribus Gentis Sueciæ 3. Opus hoc posthumum est, et per præstan / tiss(imi) viri viduam et hæredes editum Holmiæ 1680.

Ad ordinum apud Sueciæ Regem Oratorem 4 frequenter literas mitto ; ex eo rescire potero, num Schefferi publicata sit, nec in me mora erit ulla, quin ejus particeps fias, ubi illam recepero.

Vales.

Hagæ-Com[itis] Kal. Jul. 1689

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261206

Institut Cl. Logeon