31 Januarii 1675
Cum ex lit[t]eris Josephi1, quas bene longas nec non multo sale respersas ad me dedit, intellexerim magno impetu ferri illum ad optimarum artium studia, verum carere fido duce qui cursum dirigat, faciendum mihi putavi pro mea in utrumque prolixissima voluntate, ut sibi hoc super negotio mentem meam aperirem, atque illud imprimis mihi accredas velim, vix æstimari posse quanto dispendio negligantur adolescentium ingenia. Namque
neglectis urenda filix innascitur agris2.

Sat[yrarum] 3, l.1

Hinc illa intempestiva vota.

O mihi præteritos referat si Jupiter annos3.

Hinc tot querelæ quas illi deplorare solent, vel qui suam inscitiam [a]etate grandes iniquo animo ferunt, vel qui nondum ferulæ manum subduxerunt4 quamvis matrimonio maturi, quos sane barbatulos scholasticos ignominiæ causa vocare possis. Malæ col[l]ocatæ juventutis poenas luimus in senecta paucique adeo quos æquus amavit Jupiter impune ferunt5 in otio aut puerilibus officiis exactam adolescentiam. Proinde noli committere ut te vidente ac sentiente adolescens multis nominibus tibi charus perperam in studio versetur, non sinas illum andabatarum more operam navare lit[t]eris. Hoc enim pacto magno cenatu nihil aget. Auxiliares igitur illi manus porrige ; aut si te tuorum studiorum ratio non patitur descendere in hanc curam, fac saltem, amabo, ut aliunde ipsi præbeatur auxilium. Hoc si pluribus agam precibus, vereor ne de tua charitate secus quam deceat judicare videar.

Cum autem de viris isthic terrarum eruditionis laude florentibus tibi narrare exoptes, accipe duorum virtutes, nam si de singulis memorare vellem quæcunque sine assentatione afferri possunt in medium, memet prorsus ignorarem, utpote qui tantas laudes / persequi omnino nequeam.

D[ominus] Monachus tanta est memoria, ut nihil fere legerit, legit autem ut si quis alius, quod non in promptu habeat : rarum, medius fidius ! ac pene divinum ornamentum. Proxima Phœbi versibus ille facit7. Soluta oratione latina sic scribit ut genus dicendi facile agnoscas ad sæculi Augusti scriptores unice compositum. Linguas præterea Græcam et Hebraicam cum omnibus earum Dialectis sic callet ut non temere alio se possit jactare Gallia non minus Græce ac Hebraice erudito. Josephum sibi perpoliendum sumpsit vir clarissimus in quem commentarios elucubrat8, doctos Jupiter et laboriosos qui ut speramus, brevi ad umbilicum ducti erant. Jam inter concionandum quem promit ingenii fulgorem quos sensus, quæ cogitata. Habet hoc egregius artifex ut vilissimis rebus suam tamen munditiem indat ; quæ passim atque in quotidiano sermone circumferuntur, rara indicta ore alio videntur, si ipse adhibe[a]t : tantum de medio sum[ptis] accedit honoris.

D[ominus] La Roque notior est tibi de scriptis suis ; quam ut hic a me sit laudandus. Ex operibus eum judica. Scripsit gallice responsum ad officium S.S. Historiam Eucharistiæ, Considerationes super Ecclesia Latine autem dissertationem de Photino hæretico, Vindicias pro Jo. Dallæo adversus D. Pearson Anglum9.

Deum veneror ut te præstet incolumem ac mei amantem. Nihil repono ad tot laudes quibus me be[n]igne cumulasti in tuis Epistolis

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 122586

Institut Cl. Logeon