[ Latin ] Lettre 795 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 13 avril 1691]
Doctissimo, illustrissimoque/ d[omino] Perizonio 1/ Petrus Bælius s[alutem dat]

Beavit me nudius tertius clarissimus Texelius noster 2, obvius mihi factus, ostendensque literas tuas 3, quibus tuo nomine mihi salutem impertiri rogabatur, significareque missam mihi fuisse abs te novissimam lucubrationem super controversia de prætorio typis mandatam 4, fasciculum quidem hæsisse diu in via, sed spem esse proximam ejus accipiendi. Vix ac ne vix quidem indicare tibi possum satis commode celeberrime literatissimeque Vir quantum mihi plaudam, quod in tuis amicis me locum habere velis, tuæque adversum me voluntatis testimonia luculenta subinde mihi præbeas, suppeditata muneris loco materia admirandi, legendique cum summo fructu et voluptate ingeniique doctrinæque tuæ fœtus. Ac sane qui jam audiebas optimarum actium in hisce regionibus præcipuum decus ac flos delibatus, incredibili nunc famæ existimationisque præclaræ accessione mactatus ac locupletatus videris ex quo incidisti in controversiam nobilissimam, cum collega celebri 5, triumphorumque tibi […] mirantur omnes […] rerum æstimatores, doctique arbitri judicium, modestiam, nitorem quibus cumulas insignem literaturam, eruditionemque vastissimam quam promis in toties redintegratis certaminibus nec parum inde accedit, Vir excellens, tibi gloriæ, quod ut habet nostrum axioma, opposita juxta se posita magis elucescunt. Ego certe ex eorum me esse numero profiteor qui nullas horas melius collocari autumant quàm illas quæ in evolvendis tuis eruditissimis scriptis impenduntur, ideoque gratias tibi ago quam maximas ob munus quo me donatum voluisti, Deumque veneror / ut te diu sospitem et vegetum servet dum acrius studiis incumbis eaque re valetudini in posterum non satis litas, Deum in quam veneror ut non patiatur vigilias et labores tuos reipublicæ literariæ tam frugiferos, sanitati incommodare. Valeas igitur pancratice, meque quod facis amare pergito, qui te in paucis et colo, et amo. Dabam Roterodami idibus april[is] st[ylo] n[ovo] CDDCLXXXXI.  

A Monsieur/ Monsieur le professeur/ Perizonius/ A Franeker •

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 166548

Institut Cl. Logeon