[ Latin ] Lettre 890 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 1 er octobre 1692]
Viro clarissimo amicissimoque/ Th[eodoro] Jans[sonio] ab Almeloveen/ Petrus Bælius/ s[alutem]

Serius omnino quàm oportuerat redit ad te iste libellus qu[i] mihi sanè impensius arridet 1. Hinc fit ut et gratiarum actiones quamplurimas, et culpæ deprecationem longioris moræ nomine expectare à me jure merito possis. Noli amab[o] celeberrime amice optimeque, ex istis duabus experientiis nimirum libri colomesiani de Gallia orientali, et Vitarum horumce jurisconsultorum de mea in posterum in reddendis libris cura promptiori judicium ferre ; scias velim me fore posthac diligentiorem. Et certè citius hunc accepisses, si non expectanda fuisset occasio diversa à curru quotidiano quo idcirco uti nolui, quod sic pro vectura tibi fuisset aliquid solvendum, quæ impensæ licet homini in tanta re parvi tibi sint faciendæ et fiant, tamen meum est non committere ut tua tibi humanitas in libris mihi utendis mittendis • ullo constet pretio. Salutem, si placet, dicito nomine meo et convivarum Roterodamensium clarissimo Muhlio 2 vasi commun[i]. Vale plurimum et mihi benevolentiæ tuæ auram ut hucusque factum accommoda. Annotarunt Lipsienses quosdam tractat[os] / fuisse editos quos tu in promissis et non vulgatis posuisisti 3, sed citra ullum censoris mordacis supercilium id annotarunt. Iterum vale dulcissimum caput. Roterodami ipsis kalendis octob[ribus] anno MDCLXXXXII

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 156470

Institut Cl. Logeon