[ Latin ] Lettre 896 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 16 novembre 1692]

Clarissimo, amicissimoque viro/ d[omino] Theod[oro] Janss[onio] ab Almeloveen/ Petrus Bælius s[alutem]

Dudum est, Vir clarissime et charissime, cum tradidi domino de Mey causarum patrono Vitas jurisconsultorum quas pro summa tua adversum me benevolentia commodaveras 1, addideram epistolium meæ gratiarum actionis interpretem tum ob id beneficii, tum ob poematium clarissimi Mutzlii in quos lautissimam illam litteratissimamque tuam mensam concelebravit 2. Nullus dubito quin fasciculum hunc acceperis tuo tempore. • Cæterum doleo quod spes decollaverit mihi facta tuæ ad nos profectionis ; scis enim me dolore capitis impeditu[m] fuisse frui tuis amplexibus jucundissimoque alloquio cum novissime huc excucurristi 3. Faxis amabo ut gravem illam jacturam resarcire mihi liceat ; vix autem licet ad vos pergenti quippe ut cum maxime urgenti nunc laborem Dictionarii historico-critici, ergo liceat jacturam reparare hic te videnti et amplexanti. Ecce vero aliquid quod te rogem Vir clarissime. Amicus quidam meus genevensis 4 misit mihi titulum libri quem imprimi optat hisce in regionibus longe auctiorem quam fuerit olim impressus ab uno ex Elzeviriis. Neminem credidi æque idoneum ac te persuadere alicui bibliopolæ ut huncce librum prælo committat / nec dubius sum quin hoc facere valeant haud levi emolumento. Hanc si placet gratiam à me ineas humanissime et • ad de re literaria bene merendum propensissime Almeloveno ut non solum scisciteris ecquis typographus velit hunc fatum tollere, sed etiam testari non dedigneris quid tibi videatur de prima editione, et sic suffragii prærogativa tui commendare hoc operis. Nec pluribus te detinebo, faustaque omnia precatus finem scribendi facio.

Dabam Rotterodami/ die 16 nov[embris] 1692

 

Audio clarissimum Maye[…]m in eo esse ut narrationem typis tradat itineris sui[…] batavici 5, quod si res est, vides quanta futurus [s]i[t] pars illius scripti.

Nisi scirem te callere gallicè hanc schedulam latine vertissem in qua de operis summa agitur deque possessoris manuscripti consilio.
 

Miin Heer/ de Heer Almeloveen doctor/in de mediciine/ A Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261196

Institut Cl. Logeon