[ Latin ] Lettre 900 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 26 décembre 1692]
Vir Celeberrime, Colendissime :

Haud committere potui quin per istos ornatissimos adolescentes, non ita pridem Tuos, nunc meos discipulos 1, feriis præsentibus uti volentes ad Trajectum ad Rhenum excurrendum, quam officiosis verbis Te salutarem deque mea singulari observantia certiorem facerem, simul veniam rogarem retinendi adhuc per aliquot tempus librum Menagii, heu nuper fato functi, cujus usuram superiori hieme mihi concessisti 2. Pudet tamdiu servasse necdum tamen omnia deprompsisse quæ meum Dictionarium spectant. Sed ut probe nosti, si ea quibus indigemus in aliquo libro sint sparsa / et multiplicia, modo ea excerpimus, modo illa, raro continuis laboribus omnia. Velim etiam, Vir summe, pro tua in juvandis meis conatibus prolixissima voluntate, certiorem me facias, utrum vera sint quæ legere me memini non uno in loco, Annam Mariam Schurmanniam 3 solitam fuisse audire lectiones Theologicas ex pulpito quodam, ubi lateret cæteros auditores (Galli vocant une loge), fenestris cancellatis et quidem arctis admodum intervallis reciprocam radiorum lucis trajectionem non permittentibus, sed facientibus solum, ut ipsa Auditorium cerneret. Quod in quodam libro Gallico nuper legi, fuisse doctam illam virginem more sollemi donatam in vestra Academia Doctoris titulo et laurea, tam suspectum mihi est falsitatis, ut vix sciscitari velim an verum sit, quippe indubius id esse falsum.

Innumera sunt de quibus Te Oraculum certissimum consultum vellem, sed nolo fieri molestus atque importunus, et tua morari tempora in publici commodi detrimentum meis quæstionibus. Non possum tamen facere, quin hanc a te gratiam postulem, / ut libellos quosdam singulares, continentes elogia vel etiam satiram quorundam virorum celebrium quoties esse dabit occasio a Te utendos petere liceat, si forte reperiantur in tua instructissima Bibliotheca, nec metus erit ne diu illos retineam, cum enim haud multiplex est argumentum, paucis diebus uti possumus libro quantum necesse est. Et hodie quidem rogo, vir magne, ut mihi velis per hosce juvenes mittere orationem quam Alexander Morus habuit Amstelodami post suum ex Italia reditum 4 ; nec non Tractatum de vita et scriptis Schefferi 5, tum vita Francisci Guyeti Autore Antonio Periandro Rhoeto (est fictum nomen), quam si non habes separatam, saltem habes ut credo præfixam editioni Terentii quam curavit Clarissimus Boeclerus 6 anno 1657. in 8°. Vale diu et fælix, ornamentum tui sæculi et decus atque columen Reipublicæ Literariæ, mihique ad omnia obsequia devinctissimo fave. Annum quem proxime inibimus fælicem opto tibi et tuis.

Bayle

Roterodami 26. Decembris 1692.  

A Monsieur / Monsieur Graevius professeur / à Utrecht

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 156471

Institut Cl. Logeon