[ Latin ] Lettre 904 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 10 janvier 1693]

Petro Baelio - Rotterodam

Quantum, quum apud vos degerim 1, habuerim gaudii, tantum certe absentem me invadit doloris ubi videam me summo illo honore maxima voluptate destitutum quibus me beare atque erigere potestis ubi quod satis polliciti me vestra præsentia quam primum dignemini [sic]. Interim tamen vos omnes, et in primis Te colam diligentissime omnia sedulo investigans quæ juvandis vestris solidissimis studiis esse putaro.

Quod ut Tibi constet in Vogleri Introductionem cum notis Meibomii, una cum adjectis quibusdam orationibus funebribus 2, quas ubi perlegeris velim mihi remîttas si quidem • et alii Voglerum etiam mutuo a me rogarunt ; Tradas ubi occasio per amicos non aderit, modo nautis rogo ne diutius in itinere hæreant ; possum, si exegeris Tibi mittere Jani Klenckii orat. funeb. in obitum Arnoldi Senguerdii prof. Amst 3. Arnoldi Poelenburgii O. F. in obitum Stephani Curcellæi 4. Abraham Heydani O. F in obitum Frederici Spanhemii 5. / Joanni Voetii O. F. in obitum Andreæ Essenii 6. Danielis Berkringeri O. F. in obitum Danielis Voetii 7 ; ejusdem O. F. in obitum Antonii Æmilii 8. J.G. Graevii O.F. in obitum Moreelsii 9 ; - in obitum Diemerbroekii 10 ; • sed fortassis eas perlegeris. Historia illa professorum Helmstadiensium 11 una cum aliis compacta libris hodie uti video, hæret Harlemi apud amicum meum a Dalen 12, a quo ubi recepero vestris studiis poterit inservire.

Hosce præter enumeratos si quos possideam mitte quæso scedulam, curabo ut habeas Jacobi Nicolai Loensis Miscellaneor[um] Epiphyllid[um], libru[m], Tom. V. Fac. Critic. continent[e] 13. Optatum Milevitanum ex editione Merici Casauboni 14 si habeas, vel apud amicum exstare quempiam scias, velim in paucos dies mihi mutuo accipere innitare [ sic].

Vale amice integerrime et me ut facis ama.

Dabam Goudæ in Batavia a[nte] d[iem] IV Iduum Januar[ii] MDCXCIII

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261304

Institut Cl. Logeon