[ Latin ] Lettre 905 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 15 janvier 1693]
Illustrissimo, et literatissimo viro/ Th[eodoro] Jans[sonio] Almelovenio/ Petrus Bælius s[alutem]

Per opportune redditus est mihi tuus fasciculus qui me recentem a vulnere tuæ profectionis sanaret ; est itaque cur solito majores gratias tibi agam amice charissime et supra quam dici potest in me beneficiis prosequendum promptissime. Legi avidissimus non modo laudationes funebres, et si quid ad meos usus, excerpsi sed etiam Introductionem Voglerianam et Additamenta Meibomii quæ sanè mihi perplacuerunt. Observavi libentissime ex unguibus margini impressis quanta diligentia eum librum legeris, et quam sis vir frugi et ad tuam rem in negotiis literariis attentus, nihil enim te fugit eorum quæ bibliothecam latentem et promissam ornare locupletareque valeant ex eo opere depromendorum. Macte virtute ista esto præclaraque vigilantia. Vellem sane quam tu mihi operam adeo utiliter accommodas suppeditationis tot subsidiis ex tua egregia bibliotheca, eamdem vel ea majorem tibi possem navare circa opera quæ moliris. Vidi quid Meibomius censeat de epistolis ex Thusemarii bibliotheca in lucem emissis, et ad Goldastum dudum scriptis : salivam mihi ea movent pervolvendi istud operis. Vidi Priolum citatu[m] pag[ina] 64 et ibi memorem impressam tuaru[m] unguium notam. Habeo editionem germanicam historiæ ejus gallicæ Ab excessu Ludovici 13 latinè scriptæ ad cujus calcem additus est catalogus • librorum quos ille autor promittebat ; si vis, loquere, verbum tantummodo unu[m] effare, tibi mittam. Cæterum ne mora nimia sit metuenda mihi expectanti occasionem, navi utor ad tibi hunc fasciculum remittendum. Non multo plures • erunt impensæ quàm pro epistola quam cætero quin ad te scripsissem ut notum facerem quod nuper audivi de Teisserio, illum scilicet Berolinum lares transtulisse et ibi donatum iri annuo stipendio ab seren[issimo] Electore Brandenburgico ut gallicè vertat historiam defuncti Electoris à clarissimo Puffendorfio latinè conscriptam. Epistolas tuas tradidi Basnagio et de Mey. Salutem dico plurimam venerandæ tuæ matri, socero, d[omi]nis de Mey et Fabro. Jam non paucos hic amicos rogavi haberentne Optatum milevitanum cum notis Mer[ici] Casauboni, sed apud neminem huc usque nactus sum, pergam sciscitari, nihil enim jucundius mihi accidere posset quam si tibi Vir charissime juxta atque clarissime meam observantiam et benevolentiam comprobarem. Orationes funebres quas pro tua humanitate mihi offers habeo omnes præter sequentes : Heidani in Spanhemiu[m] ; et Berckringeri in Dan[ielem] Voetium et Ant[oine] Æmilium et Grævii in Moreelsium et Diemerbroek. Quas proinde ubi licebit librum qui hæret Harlemi receptum (vitas dico professorum helmstadiensium) mihi in paucos dies comunicare, mittas una, etiam atque etiam rogo, vale athleticè et me quod facis amare pergito qui te efflictim diligo.

Dabam Roterodami die 15 jan[uaris] 1693

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 131617

Institut Cl. Logeon