[ Latin ] Lettre 925 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 8 mai 1693]
Petro Baelio Rotterodamum

Ad amiscosque affines suos Rotterodamenses excursum crastino die vel prima occasione amicus meus Frescarode 1 aurem mihi vellit numquid ad Te habeam curatum respondere me non posse commodam hanc adeo dimittere occasionem licet ipsum Te expectem. Adeoque Tibi param hunc quam vides librorum fasciculum os continentem libros quorum desiderio diu, scribe memini flagrasti ardenter alter est Meyeri memoria Theologorum Helmstadiensium 2, alter Thomasius de Plagio 3 quem mihi neglecto pretio Amstelodamo misit cognatus, cur eo quum ex currero lubens expendam nummos. Quam haud ita pridem Pichoto 4 nostro dedisti coronam Regium recte accepi, quin imo placuisse Tibi summopere lætor. Magisque certe gaudebo in pluribus si mihi licuerit ubi posse gratificari, quod ut fiat excurre ipse electurus ad nos quem maturrime usui Tuo necessarios indicaris. Idem dictum esto d. Basnagio quem comitem uti et d. de Mey 5 ac Lufneu 6 rogo vehementer. Vale et me ut facis amare pergito.

Dabam a. d. VIII Iduum Maii MDCVIIC

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 190415

Institut Cl. Logeon