[ Latin ] Lettre 928 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 22 juin 1693]
Viro eruditissimo Th[eodoro] Janssonio Almelovenio amicorum ocello s[alutem] p[lurimam] d[icit] Petrus Bælius

Accepi fasciculum quem nuper mihi misisti 1, Vir celeberrime et mihi auro contra charissime ; et simul ad d[ominum] Lufneu 2 curavi libros deferri quos ipsi destinatos, necnon epistolam Londinensem 3 in pixidem illius urbis cum primum oportuit injici. Quàm vellem aliis in rebus majoris paulo momenti tibi approbare fidem et gratum animu[m] necnon observantiam. Fac quæso ut pericliteris. Ecce tibi partem libroru[m] quos ad te remittere habeo. Amicus noster Beughemius 4 misit mihi tria volumina, nempe Apes urbanas Leonis Allatii 5, Bibliothecam ordinis cisterciensis 6, et Bibliothecam ordinis prædicatorum 7 ; hunc ultimum adhuc retineo in paucos dies ; priores duos ad te mitto una cum Epistolis Conringianis 8. Cum primum evolvero eos quos nomine amplissimi nostri fautoris d[omini] Wittii 9 ad me misisti, faciam ut fruaris. Benè multos reperies in Apibus urbanis 10 libros quos non credo unquam fuisse vulgatos licet promissos. Libenter haud ita pridem collocutus sum de te tuisque lucubrationibus affectis seu confectis cum doctissimo Crenio 11 qui te nuper ut mihi narravit viderat Goudæ. Vale plurimum amænissime et humanissime simulque literatissime Almenoveni meique memor vivas qui te in oculis gero.

Dabam Roterodami X kal[endarum] jul[ii] CDDCLXXXXIII

 

Si clarissimus dominus de Witt vellet mihi commodare autores florentinos utilissimum mihi conferret beneficiu[m] ; Hetruriæ enim scriptores majoris sunt momenti quam Liguriæ compellabo eo super negotio

Amico nostro Embricensi à Beughem 12 apologiam meam quæso facias quod non rescribam et gratias quamplurimas ipsemet agam, ejusque rei curam tibi transmittam ; doleo quod nec in mea tenui bibliotheca nec in amicoru[m] reperire valuerim ullu[m] ex libris quos mihi indicat. Nihil esset mihi libentius quam eis utendos posse tradere libros qui mihi adeo benignè suos commodant. Iterum vale.  

Miin Heer / Miin Heer Almeloveen / doctor in de mediciine / A Tergou / Poort / betaaldt / met een packie / boocken

Accueil du site| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | Statistiques | visites : 190408

Institut Cl. Logeon