[ Latin ] Lettre 968 


Voir aussi [ Traduction ]
[Gouda, le 22 février 1694]

 
Petro Bælio Rotterodamum

Gratiam Tibi fecisse nostri in Te multis me Hercule officiis curati, amoris publicum testimonium magnopere gaudeo. Tantam vero, quantam officiosissime obtulisti, gratiarum actionem neque meritus sum, neque desidero quin potius demeriri omni allaborabo modo ; maxime saltem ut vigeat accrescatque nostra mutua amicitia. Quam misisti scedulam clarissimo domino de Mey exhibui, qui se nihil circa Amamam mecum posse communicare fatebatur 1, adivi itaque alios, ac tandem inveni ipsam editionem a. 1656 Franequeræ editam cujus titulum hisce subjeci 2. ipsum autem librum videre si volueris est quod petas. De Sixtini vita, moribus, morte nihil rescivi unquam, forte quædam peti possent ex Will[em] Marckio 3 aut Perizonio 4 professoribus Leydensibus qui et suas in ea Academia habuere stationes, aut illis proxenetis ab aliis hauriri. Dabo operam, ut quæ per me poterunt effici nunquam desideres. Vale Vir Clarissime et me ut facis amare pergito. Saluta meo nomine dominum Basnagium 5 atque Schepers 6 quibus exemplaria die adferam ubi proxime excurrere licebit.

Dabam Goudæ a. d. VIII Kal. Martii MDC XCIV

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 260364

Institut Cl. Logeon