[ Latin ] Lettre 973 


Voir aussi [ Traduction ]
[Rotterdam, le 15 mars 1694]

 
Viro eruditissimo, et celeberrimo/ d[omino] Th[eodoro] Jans[sonio] ab Almeloveen/ Petrus Bælius/ s[alutem] p[lurimam] d[icit]

Jam tum quando hic fruebamur amœnissima tua præsentia, et jucundissimis alloquiis in utero ut sic loquar ferebam, propediem hunc fœtum editurus ; utinam felicibus avibus. Molestum fuit sane intermittere alium laborem sed importunitas et pertinacia infensissimi cavillatoris et calumniatoris huc me compulit 1. Videbis profligatas fuisse à me facile negotio omnes ejus objectiones, tela omnia fracta, ac in ipsum ferè omnia retorta. Plurimum me devinxeris Vir amicissime, si copiam facias legendi meas istas vindicias iis quos cognoveris non imperitos judices futuros istius controversiæ, ministris præsertim Gallis. Cures amabo alterum horum duoru[m] exemplariu[m] deferri domino Pichot una cum adjuncta epistola 2. Confabulabamur nuper amicus noster Basnagius et ego de Amœnitatum 3 sic verè dictaru[m] volumine, nec ego ipse, nec ipse mihi dissentit quominus statueremus esse revera opus insigni et selectissima eruditione refertum. Vale plurimum et me quod facis semper diligito qui totus sum tuus ære et libra. Dabam Roterodami idibus mart[iæ] CDDCLXXXXIV

verte fol[ium]

Æqui bonique consulito hocce exiguum munusculu[m] 4 tanquam pignus nunquam inter morituræ meæ adversum te observantiæ et amicitiæ.


Miin Heer/ Miin Heer Almeloveen/ docteur in de medeciine/ tot Gouda of Tergou

Accueil| Contact | Plan du site | Se connecter | Mentions légales | icone statistiques visites | info visites 261303

Institut Cl. Logeon